Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica hoc passionis tempore piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica paschale quae fers gaudium piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica in hac triumphi gloria piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium quo carne carnis conditor suspensus est patibulo | Confixa clavis viscera tendens manus vestigia redemptionis gratia hic immolata est hostia | Quo vulneratus insuper mucrone diro lanceae ut nos lavaret crimine manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis praedam tulitque tartari | Fundis aroma cortice vincis sapore nectare jucunda fructu fertili plaudis triumpho nobili | Salve ara salve victima de passionis gloria qua vita mortem pertulit et morte vitam reddidit | O crux ave spes unica hoc passionis tempore auge piis gratiam reisque dona veniam | Te summa deus trinitas collaudet omnis spiritus quos per crucis mysterium salvas rege per saecula