- Log in to post comments
| ah55074 Sq | Interni festi gaudia nostra sonet harmonia | Quo mens in se pacifica vera frequentat sabbata | Mundi cordis laetitia odorans vera gaudia | Quibus praegustat avida quae sit sanctorum gloria | Qua laetatur in patria caelicolarum curia | Regem donantem praemia sua cernens in gloria | Beata illa patria quae nescit nisi gaudia nam cives hujus patriae non cessant laudes canere | Quos ille dulcor afficit quem nullus maeror inficit quos nullus hostis impetit nullusque turbo concutit | Ubi dies clarissima melior est quam milia luce lucens praefulgida plena Dei notitia | Quam mens humana capere nec lingua valet promere donec vitae victoria commutet haec mortalia | Quando Deus est omnia vita virtus scientia victus vestis et cetera quae velle potest mens pia | Hoc in hac valle misera meditetur mens sobria hoc per soporem sentiat hoc attendat dum vigilat | Quo mundi post exsilia coronetur in patria ac in decoris gloria regem laudet per saecula | Harum laudem praeconia imitatur ecclesia cum recensentur annua sanctorum natalitia | Cum post peracta proelia digna redduntur praemia | Pro passione rosea pro castitate candida | Datur et torques aurea pro doctrina catholica | Qua praefulget Augustinus in summi regis curia | Cujus librorum copia fides firmatur unica | Hinc et mater ecclesia vitat errorum devia | Hujus sequi vestigia ac praedicare dogmata | Fide recta ac fervida det nobis mater gratia |
| ah07102 Sq | Virgo Israel decus et cunctorum gloria | Quem prophetae cantica praedicaverunt de David procedit germine | Ipsa enim descendit cum aromata multa sicut fumi virgula | Flos campi flagrans atque lilia florens virga quae fuerat arida | Puella erat nimis incilta decorata david regis genus orta | Rex aeternus venit in sua ineffabiliter sacra viscera | Desponsavit te vir Judaeus replevit te divinitas mystica | Novum vitae signum o alma permanens inviolata | Satis summa et admiranda pulchra erant commercia | Quae salutata aure concepit verbum carne generans | Felix partus de quo est egressa mundo lux clarissima | Processit sicut gigas decurrens viam suam et in sole posuit tabernacula | Veritas nobis orta est denique de terra et de caelo prospexit justitia | Tamquam sponsus egressus de thalamo cum gloria | Descendit ad regalibus potestas aetherea | Rubum quem viderat Moyses famulus Domini incombustum in monte Sinai | Tua adimplevit beata munda virginitas puerpera facta es lucida | Jam quaesumus ad filium tuum pro nobis intercedas | Ut purgentur per te pia cuncta facinora nostra | Nunc semper et per cuncta saecula |
| a08262 W | Valde honorandam est beata Anna R. Quae caeli regnam genuit |
| 008405 H | Urbs beata Jerusalem dicta pacis visio quae construitur in caelis vivis ex lapidibus et angelis coornata ut sponsata comite | Nova veniens e caelo nuptiali thalamo praeparata ut intacta copulatur domino plateae et muri ejus ex auro purissimo | Portae nitent margaritis adytis patentibus et virtute meritorum illuc introducitur omnis qui pro Christi nomine hic in mundo premitur | Tunsionibus pressuris expoliti lapides suis coaptantur locis per manum artificis disponuntur permansuri sacris aedificiis | Angularis fundamentum lapis Christus missus est qui compage parietis in utroque nectitur quem Sion sancta suscepit in quo credens permanet | Omnis illa deo sacra et dilecta civitas plena modulis in laude et canore jubilo trinum deum unicumque cum favore praedicat | Hoc in templo summe deus exoratus adveni et clementi bonitate precum vota suscipe largam benedictionem hic infunde jugiter | Hic promereantur omnes petita adquirere et adepta possidere cum sanctis perenniter paradisum introire translati in requiem | Gloria et honor deo usquequo altissimo una patri filioque inclyto paraclito cujus laus est et potestas per aeterna saecula |
| g02301 Sq | Christi hodierna pangimini omnes una caelica resonent clare camenas agmina nunc regis celebrando gratulanter nuptias lux nova jam terras illustrat veteres pellens tenebras reserat superna gratia diu clausa palatia felix mater et sola intacta aeterna puerpera jam nato stas gravida cum viri sis cubilis nescia omnis caterva nostra te rogat domina solvas ut nostra cuncta peccaminum vincula virgo sempiternae beata digna fuisti sola tollentem crimina intra uteri claustra portare qui gubernat omnia supera infera hunc sua laudant facta gaudendo bona qua vivunt super essentia nos humillima tuba damus debita poscentes ejus clementiam ut nostra praestans tempora nunc quieta det placida frui vita utilia donando famulis munera ac inter nos discrimina saeva solvens post funera derelictam sedem ducat mortis ac malorum ignaram ubi ad dexteram patris almam sedet conregnans coaeternus per omnia potenter cuncta disponendo cum eo saecla praesentia et futura beata justis donans omnibus praemia praeclara qua lux vere micat quae est salus aeterna et nostra gloria |
| 202661 A | Ista est quae ascendit de (...) |
| a06504 H | Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices contractando creditus es dominus inter fratres gloriosus extitit apostolus | Nuntius venit de Indos quaerere artifices architectum construere regium palatium in foro dum ambulabat cunctorum benalium | Ab eo servum fidelem locutus est dominus ut exquiris talem abtum esse hunc artificem abbanes videns et gaudens suscepit apostolum | Traditus regis ministro sanctus dei apostolus Elioforum ingressus susceptus convivio digna suo percussori reddita est ultio | Rex ut vidit et audivit insigne miraculum jubens ut benedicat supplicanter postulat sic baptisma candidatos consecrat velamine | Gundaforus rex Indorum iniquus ad perfidus romanorum more sibi vuit palatium hujus opus construere praecipit apostolum | Sed beatus atque sanctus didimus apostolus erogando regis aurum construit ediculum rutilum coruscum gemis in supernis sedibus | Carcere mox rex Abbanem trusit cum apostolo gat infirmus regis fratrer migrat ab hoc saeculo caelo ductus vidit dignum fratrisque palatium | Angeli expetunt Christo ut resurgat mortus Gundaforo reddat aurum aemat aedificium e resolvat vinculatum domini discipulum | Ilico surgens exponit sacrum regi ordinem carcerem deinde petit eicit apostolum obsecrant undique fratres veniamque criminum | Tunc Thomas in campum vocat populos Indanicos lapidem conscendit altum corda mulcet gentium per baptisma pollicetur veniam peccaminum | Indiam superiorem visitans aggreditur dogma Christi praedicando fundavit ecclesiam infinita per baptisma consecravit milia | Mira quippe ac stupenda faciens miraculas inticeque restauravit corporalis lumina laticis perfundit unda illam et mindoniam | Christiana jam probata regis uxor Treptia regnum Christi concupiscens respuit terrestria ulcerosum scabrescentem ut sanetur postulat | Praecibus Thomae a Christo diriturque angelus exuit in parte totum ulcerosam tunicam novae cutis indumenta vestivit corporea | Templum solis cominutum corruit cum idolum ac metallum pretiosum solvitur in pulvere rex illius civitatis fuit cum Caricio tunc sacerdos idolorum furibundus ad stitit gladio transverberavit sanctum Christi martyrem glorioso passionis laureantur sanguine | O beata inter omnes edissena civitas quae pignus suscepit almum domini discipulum ubi corpus requiescit cum honore conditum | Inde cuncti te precamur summi patris filium mitte nobis de supernis invictum auxilium ut credentes evadamus aeternum supplicium | Ut sub uno cuncta coors conjuncta fidelium te sequamur te canamur te fruamur perpetim humili confessione proclamemus gloriam | Amen |
| 600190 R | Beata es virgo quae (...) |
| ah08290 Sq | Exsultemus in hac die festiva | Recolentes Domini magnalia in sanctis quae operatur maxima | Qui inter suae potentiae mira in virginum est maximus gloria | Sua enim gratia mundi viluit virginibus pompa | Atque contra praecepta regum restitit virginalis pugna | Furit rabies vesana devicta tristatur malitia | Crudescit carne tenera majora exquirit supplicia | Sed tunc stat firmior caro virginae | Cum multiplicantur poenarum genera | Pro aeterna quam exspectant a Deo gloria | Laetantur mortalia aflligi corpora | Quia transitoria et in moto subito labentia mundi gaudia | Ut flores decidua ex hac virginea sorte claruit Ursula sancta | Cujus hodie celebramus solemnia splendens inter alias ut lucifer inter minores stellas | Virgo beata fortiter ferens omnia nec mori recusans pro gloria pro nobis Deum ora | Ut tecum in aula exsultemus aetherea prece perpetua | Pro sanctorum virgo gloriosa collaudemus Dominum gloria |
| a06487.1 H | Jam passionis inquo ande gloriam fides beati Juliani provocat quam Marcianus nuntiatam non ferens omnes fideles martyrum sacri choros flammis peruri per satellem praecipit | Ast Julianum quem rebellem pertulit jubet suspendi verberari fustibus sed unus ex his caesor ausus pestifer sacrata diris membra tundens ictibus carens ocelli ultus est mox lumnie | Quem Julianus carne corde illuminans Vhristo futurum praeparabit martyrem ad ipse tractus per plateas dicitur torquendos omnis saevitatum pondere paenis que diris vulnerandus acriter | Jam turbulenta praesidalis optio sanctum cruentis vinxerat doloribus et ecce tractus martyr ad locum venit quo dulce pignus educatur praesidis Celso vocatus celsius vocabulo | Qui visionis glorioso lumine Christi fidelem cominus mox intuens fixosque vultus dirigens in martyrem stupet polorum legiones candidas blandis beatum consolari affatibus | Hoc rursus idem cernit aucta gloria caputque supra martyris coronulam gemmis coruscam ponderantes auream trium virorum aureolis vultibus melos supernum concrepabant suavius | Talique visu ipse quippe cantica quae harmonia concinebat suavior miratur idem vestibus depositis cursu petivit martyrem dei celer se christianum corde et ore profitens | Subtractus ex hinc martyris vestigia calore Christi jam sacerde osculat plagas relambit sacra lingit vulnera se Juliani profitens ad sancta nomen parentur vel honorem abnegans | Mox nuntiorum contabescunt tedio mater paterque in dolore tabidi funebre factum non ferentes filii clamore terras luctuoso compluunt plangunt gemunt que consolari nequeunt | Sed ecce rursus praesidis fremens furor prolem jubet disgregari a martyre frustratur actus jussionis inmodae videns quod quisque vellet profici contracta vultus bajularet brachia | Hinc noxiali claudit ambos carcere quo furva essent tota caeca et fetida sed sidus illic lucis almae splenduit et luminoso nectar adit carceri locus que horrens fit beatis clarior | Quod rite factum pertremescunt milites et lumen hujus contuentes gratiae conversa Christo corda votis offerunt sternuntur almis martyris vestigiis Christum honorant nomen ejus praedicant | His convocatis ad fidem custodibus bis dena eorum conflagrarunt pectora septem fideles stirpe clara proditi quos sacra Christo vinxerat germanitas claro utebantur hi magistro Antonio | Doctore tali prae eunte angelo petunt ovantes claustra dira carceris quibis beati consedebant martyres statimque florens Celsius vel milites baptisma Christi consequuntur candidum | Hinc agmen unum christiani dogmatis facti magistro Juliano Antonio uno tenentur mancipiati vinculo unius acti carceris custodiam finire vitam cum triumpho exaestuant | Fides probata Juliani martyris probanda signis rursus et virtutibus corpus sepulcro mancipandum susciat plebe obstupente vel trementem insignia terrena vincens vincit et mox tartara | Sed ecce surgens voce clamans intonat accepta esse vota Christo martyris cujus precatu glorioso munere infernus omnis contremescens palluit vivum reportans quem tenebat mortuum | Truces ministros inferorum viderat quorum ducatu pronior per tartara deductus ipse hinc abysso haeserat hinc sorte mortis liberatus exiens Christum fatetur Julianu nectitur | Qui consecutus gratiam baptismatis athleta Christi fortis idem factus est fide novatus caritate fervidus ex sacramento dictus Anastasius agonis arce cum beatis utitur | Aurora fulgens jam diem reduxerat paratae paena nuntiantur praesidi cupae minaces jam repletae sulphure pisicisque stuppae copia bituminum suscepta membra non perurunt martyrum | Flamis cremandi mrtyres depositi adstante vulgo plebis er frequentia probantur igne mox ut aurum fulgidum clamore uno concrepantes singuli melos ab igne carminis Davidici | Consumptus ignis gloriosos martyres ostendit aucta dignitatis gloria tantaque rei comprobans miraculum praeses quod ante Marcianus sponderat matrem beato tradit idem Celsio | Haec commorata promptior cum filio gratos odorum nare fructus excipit hinc suavitatis jam refecta nectare oblivionem mox dolorum sustinet confessa Christum laeta corde et corpore | Quae tincta fontis sacrosancti gurgite et prole nata sua a patre filio calore fervens christiani nominis se persequentes caecitate percutit thronum que casta conjugale abnuit | Tunc marcianus hoc suorum funere percussus adstans excipit vulnus novum nam voce clara imprecatu martyrum submersa templi pulchritudo deperit templumque ipsum terrae hiatus absorbuit | Ab hinc atrox jam praesidis minax furor santcis crematis et peremptis caeteris mox Juliano et beato Celsio cutem revulsit gloriosi verticis quos et ferarum mox subegit morsibus | Hinc jam theatro intromissi martyres cum noxiali perditorum agmine mixto mucronis enecantur verbere sed canditato ad probantur sanguine munus piorum massa rubra corporum | Nam quisque supra corporis sui thecam apparuere christiano cae tui in virginali dedicato stigmate quorum cruor late respersus probat haec ipsa terra quo operire nesciat | Horum beata jam sepulta corpora fundunt perennem de sepulchris gurgitem ex cujus undis fons sacratus gratiae impletur amplis cursibus lymphaticis quibus stupenda prodeunt miracula | Illic sacrato functionis tempore natalis horum baptizandi confluunt decem leprosi mox salutis perferunt hinc vox tremenda de supernis intonat fides meretur Juliani haec omnia | Jam jam beate martyr audi supplices jam Juliane confoveto servulos et advocatus martyrum consortio fave redemptis languidis jam subveni adversa pellens et secunda impertiens |