- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit | h04456 | VAR |
| Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Iesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem Tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexit in gloria agnus visus es in terra | Fundans olim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam digna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna | g02633 | Sq |
| Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera | Rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphanti polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi melliflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignus pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundens enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia miracula | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina | Ergo pie rex Christe nobis dans precamina | Solve nexorum vincula | Electorum agmina | Fac tecum resurgere ad beatam gloriam | Digna rependens merita amen | ah53035.1 | Sq |
| Pangat vox humana Christe carmina rex tibi semper praeclara | Nostra qui salute venis in arva virginis sacrae per aulam | Cujus festa et natalem celebrat fidelium ecclesia | Tibi nato atque psallit cantica convexo corde dulcia | Fidelis namque turba hodie in arvis modulando concinat | Intactae matris almae viscera vox omnis plectro cum linguae boat | Et vati lingua Ecce puerpera genuit Emmanuel regem in saecula nutu dira qui sacro venit delere noxia | Et virgo sacra Deum oraculis prophetarum promissum magnum in saecula sancto plena spiritu genuit natum in terra | Nam inquit idem Gabriel Ave virgo plena gratia | Benedicta tu per saecula a Deo electa Maria | Quem non capit totus orbis in tua se clausit viscera factus homo in terra | Qui de poli sede clara descendit ad ima pro salute gratanter nunc nostra | Cui angelorum turba nato modulanti voce nunc jam concinat | In altis Deo gloria permaneat in tellure nunc semperque pax | Quem mente pura nobis det ut omnia quae sunt patris et sua praemia aeterna deposcimus omnes per saecula cuncta | Semperque pia | Salus et victoria illi sit et gratia omnia per saecla nostra qui delere venit peccamina | Te deprecamur omnes in hac aula annua votis per cuncta tempora | Et clarifica corda passim nostra soboles patris per omnia arva | Quo mente pura psallere tibi queamus Alleluia | ah07027 | Sq |
| Fulgens praeclara rutilat per orbem hodie dies in qua Christi lucida narrantur ovanter proelia | De hoste superbo quem Jesus triumphavit pulchre castra illius perimens taeterrima | Infelix culpa Evae qua caruimus omnes vita | Felix proles Mariae qua epulamur modo una | Benedicta sit celsa regina illa | Generans regem spoliantem tartara | Pollentem jam in aethera rex in aeternum suscipe benignus praeconia nostra sedule tibi canentia | Patris sedens ad dexteram victor ubique morte superata atque triumphata polorum possidens gaudia | O magna o celsa o pulchra clementia Christi luciflua o alma | Laus tibi honorque ac virtus qui nostram antiquam leviasti sarcinam | Roseo cruore agni benignissimi empta florida micat haec aula | Potenti virtute nostra qui lavit facinora tribuit dona fulgida | Stupens valde in memet jam miror hodierna | Tanta indignis pandere nobis sacramenta | Stirpe davidica ortus de tribu Juda leo potens surrexisti in gloria agnus visus es in terra | Fundans enim arva regna petens supera justis reddens praemia in saecula dignanter ovantia | Dic impie Zabule quid valet nunc fraus tua | Igneis nexus loris a Christi victoria | Tribus linguae admiramini quis audivit talia mysteria | Ut mors mortem sic superaret rei perciperent talem gratiam | Judaea incredula cur manes adhuc inverecunda | Perspice christicolas qualiter laeti canunt inclyta | Redemptori carmina ergo pie rex Christe nobis dans peccamina solve nexorum vincula | Electorum agmina fac tecum resurgere ad beatam gloriam dgna rependens merita | Paracliti sancti consolationem piam | Exspectamus secundum promissionem tuam | Peracta ascensionis sancta sollemnia | Qua es regressus in caelum nube tectus clara | Pollens laude aeterna | ah53035 | Sq |