- Log in to post comments
| g00807.1 Of | Confitebor tibi domine in toto corde meo retribue servo tuo viam et custodiam sermones tuos vivifica me secundum verbum tuum domine |
| g00397a.2 OfV | Confitebor tibi domine in toto corde meo et in conspectu angelorum psallam coram me et ascendit |
| 006894 R | In conspectu angelorum psallam tibi et adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo domine |
| h00655 ANT | Confitebor tibi domine in toto corde meo quoniam exaudisti omnia verba oris mei et in conspectu angelorum psallam tibi |
| g04829 Tc | In conspectu angelorum psallam tibi domine et adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo |
| h01496 ANT | Confitebor tibi domine in toto corde meo in concilio justorum et congregatione |
| 920053 PS | In finem in carminibus intellectus David | Cum venissent Ziphaei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos | Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me | Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei | Quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt deum ante conspectum suum | Ecce enim deus adjuvat me et dominus susceptor est animae meae | Averte mala inimicis meis et in veritate tua disperde illos | Voluntarie sacrificabo tibi et confitebor nomini tuo domine quoniam bonum est | Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus |
| h01497 ANT | Confitebor tibi domine in toto corde meo narrabo omnia mirabilia tua laetabor et exsultabo in te |
| 920070 PS | Psalmus David filiorum Jonadab et priorum captivorum in te domine speravi non confundar in aeternum | In justitia tua libera me et eripe me inclina ad me aurem tuam et salva me | Esto mihi in deum protectorem et in locum munitum ut salvum me facias quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu | Deus meus eripe me de manu peccatoris et de manu contra legem agentis et iniqui | Quoniam tu es patientia mea domine domine spes mea a juventute mea | In te confirmatus sum ex utero de ventre matris meae tu es protector meus in te cantatio mea semper | Tamquam prodigium factus sum multis et tu adjutor fortis | Repleatur os meum laude ut cantem gloriam tuam tota die magnitudinem tuam | Ne projicias me in tempore senectutis cum defecerit virtus mea ne derelinquas me | Quia dixerunt inimici mei mihi et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum | Dicentes deus dereliquit eum persequimini et comprehendite eum quia non est qui eripiat | Deus ne elongeris a me deus meus in auxilium meum respice | Confundantur et deficiant detrahentes animae operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi | Ego autem semper sperabo et adjiciam super omnem laudem tuam | Os meum annuntiabit justitiam tuam tota die salutare tuum quoniam non cognovi litteraturam | Introibo in potentias domini domine memorabor justitiae tuae solius | Deus docuisti me a juventute mea et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua | Et usque in senectam et senium deus ne derelinquas me donec annuntiem bracchium tuum generationi omni quae ventura est potentiam tuam | Et justitiam tuam deus usque in altissima quae fecisti magnalia deus quis similis tibi | Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas et conversus vivificasti me et de abyssis terrae iterum reduxisti me | Multiplicasti magnificentiam tuam et conversus consolatus es me | Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam deus psallam tibi in cithara sanctus Israel | Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi et anima mea quam redemisti | Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi |
| 920085 PS | Oratio ipsi David Inclina domine aurem tuam et exaudi me quoniam inops et pauper sum ego | Custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum deus meus sperantem in te | Miserere mei domine quoniam ad te clamavi tota die | Laetifica animam servi tui quoniam ad te domine animam meam levavi | Quoniam tu domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te | Auribus percipe domine orationem meam et intende voci deprecationis meae | In die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me | Non est similis tui in diis domine et non est secundum opera tua | Omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te domine et glorificabunt nomen tuum | Quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es deus solus | Deduc me domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum | Confitebor tibi domine deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum | Quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori | Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo | Et tu domine deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax | Respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae | Fac mecum signum in bonum ut videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu domine adjuvisti me et consolatus es me |