Unus autem ex ipsis Caiphas nomine cum esset pontifex anni illius prophetavit dicens expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat ab illo ergo die cogitaverunt interficere eum dicentes
Cum sublevasset oculos Jesus et vidisset maximam multitudinem venientem ad se dixit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hi hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus