| h00048 PSLM | Salvum fac servum tuum domine deus meus sperantem in te |
| h00110 LDS | Alleluia Iniqui persecuti sunt me domine auxiliare mihi deus meus et libera me |
| a01716 PS | Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te deus | Sitivit anima mea ad deum uivum quando veniam et apparebo ante faciem dei | Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte dum dicitur mihi cottidie ubi est | Haec memoratus sum et effudi in me animam meam quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis domus dei | In voce exsultationis et confessionis sonus epulantis | Quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | A meipso anima mea turbata est propterea memor ero tui domine de terra Jordanis et Hermoniis a monte modico | Abyssus abyssum invocat cataractarum tuarum | Omnia excelsa tua et fluctus tui super me ingressi sunt | In die mandavit dominus misericordiam suam et in nocte decIaravit | Apud me oratio mea deo vitae meae dicam deo meo susceptor meus es quare me oblitus es et quare repulisti et contristatus incedo dum affligit me inimicus | In eo dum confringuntur omnia ossa mea exprobraverunt me qui tribulant anima mea | Dum dicitur mihi per singulos dies ubi est deus tuus | Quare tristis anima mea et quare conturbas me spera in domino quoniam confitebor illi salutare vultus mei et deo meo | Gloria |
| 004058 A | O quam admirabile est nomen tuum domine deus noster pro quo beatus Stephanus passus gloria et honore a te est coronatus et super caelos dono tuae magnificentiae exaltatus |
| h04735 CaH | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium |
| a02432 A | Congregavit nos Christus ad glorificandum seipsum reple domine animas nostras sancto spiritu Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus Christum Jesum ubi caritas et amor ibi Deus |
| g02235b AlV | Si diligis me Simon Petre pasce oves meas Domine Deus meus tu nosti quia amo te |
| h00180 CFP | Esto nobis domine protector et medicus tu peccatorum nostrorum vulneri solita pietate tribue medicinam tu errantibus es via et te deus pie quaerentibus das salutem |
| 006410.Tp2 Tp | Fac domine deus quia verbum tuum Christe rex | Processit de virgine o genitrice dei Mariae | Concessit namque sua virtute hic namque in gremio in caelum terram in se o regentem virgo dei genetrix est confirmatum cor virginis in quo divina narrantes te rex | Domine deus alme dei deo regi Christo redemptor mundi conserva hoc populum Christe quod tuum est alme Jesu a principe mundi |
| g04443.Tp1 Tp | Quasi dedisti omnibus exquirentibus te in veritas in toto corde suo Domine Deus noster qui es benedictus in saecula NON |