- Log in to post comments
| g00489.Tp14 Tp | Sanctissimus namque Gregorius cum preces effunderet ad dominum ut musicum tonum ei desuper in carminibus dedisset tunc descendit spiritus sanctus super eum in specie columbae et illustravit cor ejus et sic demum exorsus est canere ita dicendo |
| 602238 R | Spiritus sanctus procedens a (...) |
| 800414 W | Spiritus sanctus procedens a (...) |
| h00466a RSV | Spiritus sanctus de caelo descendit et implevit domum illam ubi erant discipuli sedentes |
| a03476 L | Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...) |
| 002159 A | Descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est hic est filius meus dilectus alleluia |
| 602239 R | Spiritus sanctus superveniet (...) |
| 600850 R | Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est caelum et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum |
| 204742 A | Spiritus sanctus in te (...) |
| 920017 PS | In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adjutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus | Laudans invocabo dominum et ab inimicis meis salvus ero | Circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me | Dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis | In tribulatione mea invocavi dominum et ad deum meum clamavi et exaudivit de templo sancto suo vocem meam et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus | Commota est et contremuit terra fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis | Ascendit fumus in ira ejus et ignis a facie ejus exarsit carbones succensi sunt ab eo | Inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus ejus | Et ascendit super cherubim et volavit volavit super pennas ventorum | Et posuit tenebras latibulum suum in circuitu ejus tabernaculum ejus tenebrosa aqua in nubibus aeris | Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt grando et carbones ignis | Et intonuit de caelo dominus et altissimus dedit vocem suam grando et carbones ignis | Et misit sagittas suas et dissipavit eos fulgura multiplicavit et conturbavit eos | Et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua domine ab inspiratione spiritus irae tuae | Misit de summo et accepit me et assumpsit me de aquis multis | Eripuit me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confortati sunt super me | Praevenerunt me in die afflictionis meae et factus est dominus protector meus | Et eduxit me in latitudinem salvum me fecit quoniam voluit me | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi | Quia custodivi vias domini nec impie gessi a deo meo | Quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo et justitias ejus non repuli a me | Et ero immaculatus cum eo et observabo me ab iniquitate mea | Et retribuet mihi dominus secundum justitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus | Cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris | Et cum electo electus eris et cum perverso perverteris | Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis | Quoniam tu illuminas lucernam meam domine deus meus illumina tenebras meas | Quoniam in te eripiar a tentatione et in deo meo transgrediar murum | Deus meus impolluta via ejus eloquia domini igne examinata protector est omnium sperantium in se | Quoniam quis deus praeter dominum aut quis deus praeter deum nostrum | Deus qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam | Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me | Qui docet manus meas ad praelium et posuisti ut arcum aereum bracchia mea | Et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit | Dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea | Persequar inimicos meos et comprehendam illos et non convertar donec deficiant | Confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos | Et praecinxisti me virtute ad bellum et supplantasti insurgentes in me subtus me | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdidisti | Clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad dominum nec exaudivit eos | Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos | Eripies me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium | Populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi | Filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis | Vivit dominus et benedictus deus meus et exaltetur deus salutis meae | Deus qui das vindictas mihi et subdis populos sub me liberator meus de inimicis meis iracundis | Et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me | Propterea confitebor tibi in nationibus domine et nomini tuo psalmum dicam | Magnificans salutes regis ejus et faciens misericordiam christo suo David et semini ejus usque in saeculum |