| 006043 R | Adonai domine deus magne et mirabilis qui dedisti salutem in manu feminae exaudi preces servorum tuorum |
| 509505.Tp9 Ag | (A) Miserere super nos omnium domine Exaudi preces quas fecisti clamantes te hodie | Agnus dei qui tollis peccala mundi miserere nobis | (B) Suscipe pie rex quod petimus a te domine ne derelinquas nos rex gloriae sed fac nos pervenire in sempiterna gloria Miserere nobis | (la) Agnus dei miserere nobis eia et eia | (lb) Haec festa praecelsa convenite omnes sacrum corpus percipere una voce proclamantes |
| 600535a V | Domine exaudi vocem meam (...) |
| h04223a ANTV | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo deus patri meo David quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias meas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus audi et preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudias orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui domine deus induantur justitiam | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum David servi tui |
| h04666 PRCS | Penitentes orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut indulgentiam criminum et remissionem peccatorum nobis donare dignetur | Erigite vos orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut lapsis manum porrigat et praesidium quod ab eo inquirunt clementer impertiat | Erigite vos orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut reminiscentes mala quae gessimus deinceps vitemur insidias inimici ut quos diabolus persuasione sua ab altario dei subtraxerat patrona revocet effusio lacrimarum | Erigite vos completa oratione vestra omnes pari voce indulgentiam a domino postulemus | Tu pastor bonae animam tuam pro ovibus posuisti tu pastor bonae tribus vicibus | Prosternimus preces ante faciem tuam exaudi placare indulge domine et miserere nobis | Deprecemur dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur |
| h04223a.1 ANTV | Domine deus Israel non est similis tui deus in caelo et in terram qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo | Qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei et quae ore promiseras opere conplesti sicut et praesens tempus probat | Nunc ergo domine deus Israel imple servo tuo David patri meo quaecumque locutus es dicens | Non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israel | Ita tamen si custodierint filii tui vias suas et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me | Et nunc domine deus Israel firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David | Ergone credibile est ut habitet deus cum hominibus super terram | Si caelum et caeli caelorum non te capiunt quanto magis domus ista quam aedificavi | Sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus | Domine deus meus ut audias preces quas fundit famulus tuus coram te ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo | Exaudi preces famuli tui et populi tui Israel quicumque oraverit in loco isto | Exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et propitiare tu es enim deus meus | Aperiantur quaeso oculi tui et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto | Nunc igitur consurge domine deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae | Sacerdotes tui domine deus induantur justitia et sancti tui laetentur in bonis | Domine deus ne avertas faciem Christi tui memento misericordiarum et David servi tui |
| a07786:02 LiV | Exaudi exaudi exaudi domine preces nostras |
| 002338 A | Domine deus qui conteris bella ab initio eleva manum tuam super gentes quae cogitant servis tuis mala et exaudi preces servorum tuorum |
| h04666e PRCSV | Prosternimus preces ante faciem tuam exaudi placare indulge domine et miserere nobis |
| h02483 ANT | Audi domine preces nostras et cunctorum voces orantium in isto loco deus de caelo exaudi |