- Log in to post comments
| g00180e InV | Hoc signum apparebit in caelo dum dominus ad judicandum venerit (...) |
| 201629 A | Et dominus in circuitu populi (...) |
| 600601a V | Posuitque dominus Cain in (...) |
| a06504 H | Festum Christe rex per orbem illuxit almificum in quo tibi confitetur tibi cohors fidelium gloriae persolvit hymnum pro triumphis martyris | Gloriosus ecce tuus quae Thomas discipulus cicatrices contractando creditus es dominus inter fratres gloriosus extitit apostolus | Nuntius venit de Indos quaerere artifices architectum construere regium palatium in foro dum ambulabat cunctorum benalium | Ab eo servum fidelem locutus est dominus ut exquiris talem abtum esse hunc artificem abbanes videns et gaudens suscepit apostolum | Traditus regis ministro sanctus dei apostolus Elioforum ingressus susceptus convivio digna suo percussori reddita est ultio | Rex ut vidit et audivit insigne miraculum jubens ut benedicat supplicanter postulat sic baptisma candidatos consecrat velamine | Gundaforus rex Indorum iniquus ad perfidus romanorum more sibi vuit palatium hujus opus construere praecipit apostolum | Sed beatus atque sanctus didimus apostolus erogando regis aurum construit ediculum rutilum coruscum gemis in supernis sedibus | Carcere mox rex Abbanem trusit cum apostolo gat infirmus regis fratrer migrat ab hoc saeculo caelo ductus vidit dignum fratrisque palatium | Angeli expetunt Christo ut resurgat mortus Gundaforo reddat aurum aemat aedificium e resolvat vinculatum domini discipulum | Ilico surgens exponit sacrum regi ordinem carcerem deinde petit eicit apostolum obsecrant undique fratres veniamque criminum | Tunc Thomas in campum vocat populos Indanicos lapidem conscendit altum corda mulcet gentium per baptisma pollicetur veniam peccaminum | Indiam superiorem visitans aggreditur dogma Christi praedicando fundavit ecclesiam infinita per baptisma consecravit milia | Mira quippe ac stupenda faciens miraculas inticeque restauravit corporalis lumina laticis perfundit unda illam et mindoniam | Christiana jam probata regis uxor Treptia regnum Christi concupiscens respuit terrestria ulcerosum scabrescentem ut sanetur postulat | Praecibus Thomae a Christo diriturque angelus exuit in parte totum ulcerosam tunicam novae cutis indumenta vestivit corporea | Templum solis cominutum corruit cum idolum ac metallum pretiosum solvitur in pulvere rex illius civitatis fuit cum Caricio tunc sacerdos idolorum furibundus ad stitit gladio transverberavit sanctum Christi martyrem glorioso passionis laureantur sanguine | O beata inter omnes edissena civitas quae pignus suscepit almum domini discipulum ubi corpus requiescit cum honore conditum | Inde cuncti te precamur summi patris filium mitte nobis de supernis invictum auxilium ut credentes evadamus aeternum supplicium | Ut sub uno cuncta coors conjuncta fidelium te sequamur te canamur te fruamur perpetim humili confessione proclamemus gloriam | Amen |
| 008029 W | Dominus in caelo R. Paravit sedem suam |
| 002629 A | Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus sollemnitatem Sebastiani martyris gaudium sit in caelo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis alleluia |
| 006845.1 R | Hoc signum crucis erit in caelo cum dominus ad judicandum venerit tunc manifesta erunt abscondita cordis vestri alleluia |
| g00739c.1 CmR | Dominus in templo sancto suo dominus in caelo sedes ejus |
| 509504.Tp30 Sa | Sanctus sanctus sanctus | (A) Laudatur trina majestas et colitur a cuncto populo | (B) Dominus deus sabaoth Te benedicunt virtutes caelorum et tu gubernas cuncta | (C) Pleni sunt caeli et terra gloria tua Glorificamus personam divinam quae in aeternum permanet | Hosanna in excelsis | (D) Qui sedes in throno divino exaudi preces nostras et miserere nobis | (E) Benedictus qui venit in nomine domini O rex qui in caelis regnas cum patre vivis in unitate succurre nobis | Hosanna in excelsis | (F) Sanctus Pax in caelo permanet semper cum deo et cum electis ejus |
| ah53030 Sq | Hanc diem tribus dominus signis illustrat | Pro nobis veniens de supernis et induens mortalia | Praesepi ponitur adorandus monstratur stella praevia | In oriente cernentes nova lumina | Persarum reges hodie nam mystica adcurrunt dare munera | Nato qui cum patre regit cuncta saecla et gubernat montes etiam ponderat | Aurum thus et myrram deferentes regi deo vero carnem assumpsisse mystice praedicant | Jordanis hodie retro subtrahit undulas | Joannes expavet salvatorem tingere clamans me magis tu lava | De caelo intonans gentor filii placet inquit gloria | Et sanctus spiritus columbae specie comparem se clamitat | Hodie nuptiales thalamos dominus sanctificavit vertens in vinum flumina | Stupidos vetustatis latices subito efficiens sapidos omnibus et propinavit sanctae praemia vitae porgens sanguinis pocula | Quaesumus jam nos respice tu pater et viam patriae supernae demonstra | Ut recto semper gradientes cursu mereamur regna scandere praecelsa | Tu patris tilius humilis populi audi precum cantica | Cum sancto spiritu flamine supplicum audi vocum carmina | Ut tibi jugier concinentes veniant ad gaudia |