- Log in to post comments
| h04735 CaH | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium |
| g01645 Al | Alleluia Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus |
| 920016 PS | Oratio David exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis | De vultu tuo judicium meum prodeat oculi tui videant aequitates | Probasti cor meum et visitasti nocte igne me examinasti et non est inventa in me iniquitas | Ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras | Perfice gressus meos in semitis tuis ut non moveantur vestigia mea | Ego clamavi quoniam exaudisti me deus inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea | Mirifica misericordias tuas qui salvos facis sperantes in te | A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege me | A facie impiorum qui me afflixerunt inimici mei animam meam circumdederunt | Adipem suum concluserunt os eorum locutum est superbiam | Projicientes me nunc circumdederunt me oculos suos statuerunt declinare in terram | Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam et sicut catulus leonis habitans in abditis | Exsurge domine praeveni eum et supplanta eum eripe animam meam ab impio | Frameam tuam ab inimicis manus tuae domine a paucis de terra divide eos in vita eorum de absconditis tuis adimpletus est venter eorum saturati sunt filiis et dimiserunt reliquias suas parvulis suis | Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo satiabor cum apparuerit gloria tua |
| g00646a OfV | Exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam |
| 600826 R | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam et ab omnibus iniquitatibus meis erue me quoniam incola ego sum apud te et peregrinus |
| h03359b ANTV | Domine domine rex omnipotens in dicione tua cuncta sunt posita et non est qui tuae possit resistere voluntati | Si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur | Dominus enim omnium es nec est qui resistat majestati tuae | Et nunc domine rex deus Abraham miserere populo tuo quia volunt nos inimici perdere et hereditatem tuam delere | Ne despicias partem tuam quam redemisti tibi ex Aegypto | Exaudi deprecationem meam et propitius esto forti et funiculo tuo | Et converte luctum nostrum in gaudio ut viventes laudemus nomen tuum domine et non claudas orate canentium |
| g00759a InV | Exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis |
| g01252a CmV | Exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam auribus percipe orationem meam non in labiis dolosis |
| 920038 PS | In finem ipsi Idithun canticum David | Dixi custodiam vias meas locutus sum in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me | Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est | Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis | Locutus sum in lingua mea notum fac mihi domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi | Ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens | Verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea | Et nunc quae est exspectatio mea nonne dominus et substantia mea apud te est | Ab omnibus iniquitatibus meis erue me opprobrium insipienti dedisti me | Obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti | Amove a me plagas tuas | A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei | Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero |
| g01252a.1 CmV | Exaudi domine justitiam meam intende deprecationem meam |