- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Factum est autem cum levare (...) | 205715 | A |
| Factum est autem cum (...) | 201778 | A |
| Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Quis loquetur potentias domini auditas faciet omnes laudes ejus | Beati qui custodiunt judicium et faciunt justitiam in omni tempore | Memento nostri domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo | Ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae ut lauderis cum hereditate tua | Peccavimus cum patribus nostris injuste egimus iniquitatem fecimus | Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et irritaverunt ascendentes in mare mare Rubrum | Et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam | Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto | Et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici | Et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit | Et crediderunt verbis ejus et laudaverunt laudem ejus | Cito fecerunt obliti sunt operum ejus et non sustinuerunt consilium ejus | Et concupierunt concupiscentiam in deserto et tentaverunt deum in inaquoso | Et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in animas eorum | Et irritaverunt Moysen in castris Aaron sanctum domini | Aperta est terra et deglutivit Dathan et operuit super congregationem Abiron | Et exarsit ignis in synagoga eorum flamma combussit peccatores | Et fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt sculptile | Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum | Obliti sunt deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto | Mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro | Et dixit ut disperderet eos si non Moyses electus ejus stetisset in confractione in conspectu ejus ut averteret iram ejus ne disperderet eos | Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo ejus | Et murmuraverunt in tabernaculis suis non exaudierunt vocem domini | Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto | Et ut dejiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus | Et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum | Et irritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina | Et stetit Phinees et placavit et cessavit quassatio | Et reputatum est ei in justitiam in generationem et generationem usque in sempiternum | Et irritaverunt eum ad Aquas contradictionis et vexatus est Moyses propter eos | Quia exacerbaverunt spiritum ejus et distinxit in labiis suis | Non disperdiderunt gentes quas dixit dominus illis | Et commisti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum | Et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum | Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis | Et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et infecta est terra in sanguinibus | Et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis | Et iratus est furore dominus in populum suum et abominatus est hereditatem suam | Et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderunt eos | Et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum | Saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis | Et vidit cum tribularentur et audivit orationem eorum | Et memor fuit testamenti sui et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae | Et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui coeperant eos | Salvos nos fac domine deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat | 920105 | PS |
| In finem pro susceptione matutina psalmus David | Deus deus meus respice in me quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum | Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi | Tu autem in sancto habitas laus Israel | In te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos | Ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi | Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominum et abjectio plebis | Omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis et moverunt caput | Speravit in domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum | Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae | In te projectus sum ex utero de ventre matris meae deus meus es tu | Ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adjuvet | Circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me | Aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens | Sicut aqua effusus sum et dispersa sunt omnia ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei | Aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis et in pulverem mortis deduxisti me | Quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos | Dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me | Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem | Tu autem domine ne elongaveris auxilium tuum a me ad defensionem meam conspice | Erue a framea deus animam meam et de manu canis unicam meam | Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam | Narrabo nomen tuum fratribus meis in medio ecclesiae laudabo te | Qui timetis dominum laudate eum universum semen Jacob glorificate eum | Timeat eum omne semen Israel quoniam non sprevit neque despexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me | Apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum | Edent pauperes et saturabuntur et laudabunt dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi | Reminiscentur et convertentur ad dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium | Quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium | Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram | Et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi | Annuntiabitur domino generatio ventura et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur quem fecit dominus | 920021 | PS |
| Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est caelum | Et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est | Tu es filius meus dilectus in te complacui mihi | Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph | Qui fuit Heli | Qui fuit Mathat | Qui fuit Levi | Qui fuit Melchi | Qui fuit Janne | Qui fuit Joseph | Qui fuit Mathathiae | Qui fuit Amos | Qui fuit Nahum | Qui fuit Hesli | Qui fuit Nagge | Qui fuit Mahath | Qui fuit Mathathiae | Qui fuit Semei | Qui fuit Joseph | Qui fuit Juda | Qui fuit Joanna | Qui fuit Resa | Qui fuit Zorobabel | Qui fuit Salatheil | Qui fuit Neri | Qui fuit Melchi | Qui fuit Addi | Qui fuit Cosan | Qui fuit Elmadan | Qui fuit Her | Qui fuit Jesu | Qui fuit Eliezer | Qui fuit Jorim | Qui fuit Mathat | Qui fuit Levi | Qui fuit Simeon | Qui fuit Juda | Qui fuit Joseph | Qui fuit Jona | Qui fuit Eliakim | Qui fuit Melea | Qui fuit Menna | Qui fuit Mathatha | Qui fuit Natham | Qui fuit David | Qui fuit Jesse | Qui fuit Obed | Qui fuit Booz | Qui fuit Salmon | Qui fuit Naasson | Qui fuit Aminadab | Qui fuit Aram | Qui fuit Esron | Qui fuit Phares | Qui fuit Judae | Qui fuit Jacob | Qui fuit Isaac | Qui fuit Abrahae | Qui fuit Thare | Qui fuit Nachor | Qui fuit Sarug | Qui fuit Ragau | Qui fuit Phaleg | Qui fuit Heber | Qui fuit Sale | Qui fuit Cainan | Qui fuit Arphaxad | Qui fuit Sem | Qui fuit Noe | Qui fuit Lamech | Qui fuit Methusale | Qui fuit Henoch | Qui fuit Jared | Qui fuit Malaleel | Qui fuit Cainan | Qui fuit Henos | Qui fuit Seth | Qui fuit Adam | Qui fuit dei | Jesus autem plenus spiritu sancto regressus est a Jordane | 850111 | L |
| Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario nebula implevit domum domini et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam | a07857 | R |
| Factum est autem cum complesset Salomon orans dominum omnem orationem et deprecationem surrexit de conspectu altaris domini | h02068a | RSV |
| Factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Jesu baptizato et orante apertum est caelum et descendit spiritus sanctus corporali specie sicut columba in ipsum | 600850 | R |