Cantate domino canticum novum cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum laetetur Israel in eo qui fecit eum et filiae Sion exsultent in rege suo
Exsultent filiae Sion in rege suo | Nescientes thorum delicti crimine sordidatum | Quarum Christe sponsus virginum virginis es filius | Cujus gratiae mira opera in sanctis tuis sunt merita | Ut das cernere hac in virgine cujus haec festa sunt hodie | Quae fragilis sexu femineo viriliter carnis jure domito | Angelicam hic vitam duxerat in carne dum praeter carnem vixerat | Hoc miratur serpens antiquus calcaneum ejus observare callidus | Quod nocere dum machinatur sub pedibus feminae caput ejus teritur | Insidias hostis hanc Christe docuisti virginem vincere in prima congressione | Dum non consentiret sed illi resisteret vincere qui solet temptatos si non repugnet | Quem haec virgo resistens a se fecit fugere | Quo fugato appropinquabat tibi Domine | Nunc inter virgines adducta post eam quae mater est intacta virginum virginis Mariae digna est pedissequa | Te agnum sine macula jam sequitur stola candida filium virginis quocumque virginum flos jeris | Cujus intercessione tu nos tuere