Gaudeat ecclesia de tali viro patrono et tanto dono veneretur virgo Maria festa Sigismundi regis per climata mundi laude recordemur Christumque deum veneremur alleluia
Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur sollemnia sanctorum natalia | Qui mundi pericula vicerunt per omnia repellentes dulcia non timentes aspera | In primis sit posita mater dei inclyta Maria piisima virgo beatissima | Quae super angelica exaltata gaudia residens in gloria supra caeli culmina | Angelorum agmina ante deum posita in conspectu domini ferre nostra cantica | Vestra sunt officia adduncendi animas electorum tradita vobis est potentia | Patriarchae et prophetae pleni dei gratia subvenite miseris vestra prece sedula | Johannes qui dominum prophetavit primitus monstravit et digito nobis sit sollicitus | Apostoli qui lumina mundo estis tradita vestra est potentia ad laxanda crimina | Vos precamur consona prece quod et cantica sumatis cum gloria per ista sollemnia | Martyres fortissimi veri testes domini qui pro deo corpora dedistis ad verbera | Contemnentes omnia mundi delectamina unde super aethera in superna curia | Possidetis gaudia per aeterna saecula hujus rei gratia laetetur ecclesia | Laudes et praeconia qui pro vestra gloria concinamus inclyta per ista sollemnia | Confessorum agmina quae mundi luctamina atque carnis vitia superastis omnia | Martyribus similia meruistis praemia ad vestra sollemnia retorquete lumina | Virginum sanctissima cohors deo proxima quae corporis verbera et carnis incendia | Vicisti duplicia retinens insignia quia virgo candida et martyr purpurea | Sanctorum collegia omnium per merita quae habetis maxima per vos detur venia | Nobis ut in pagina vitae nostrae nomina scribantur per omnia saeculorum saecula