Kyrie eleyson | Ad laudem summae trinitatis proprium carmen canamus vocibus mellifluis | Kyrie eleyson | Benedicamus patrem nunc et filium et sancto ejus paraclitum spiritum | Kyrie eleyson |Karitas pater Christus fulget gratia spiritus sanctus est communicatio | Christe eleyson | Deum laudemus trinum in vocabulis summa majestas salus in dividua | Christe eleyson | Eternus pater et aeternus filius spiritus sanctus ab utroque aeternus est | Christe eleyson | Fulget jam proles flamem aeternaliter cum genitre permanet in saecula | Kyrie eleyson | Gloria perpes honor Christe tibi sit summa potestas laus et jubilatio | Kyrie eleyson | Honor et virtus et potestas tibi pater immense sanctum et imperium | Kyrie leyson In patre manet splendet aeternaliter et in dilecto filio aequalitas Amen
Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula
Fili ex patre genite cum coequali pneumate nostris adesto precibus quas in hoc festo fundimus | Tuorum pia carmina caelesti dita gloria exorante Dominico nostro patrono optimo | Cujus nos salva meritis iras ac frange daemonis nullus nostrorum pereat sed semper sospes valeat | Sit tibi alma trinitas vere regnans et unitas honor laus perpes usia per saecula finis nescia | Amen