- Log in to post comments
| ah47198 Gl | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| 509502.Tp565 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO Ave Deus summa trinitas in personis indivisa ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Lux vera rex angelorum et hominum redemptor LAUDAMUS TE Resultet civium supernorum caterva in caelesti aula tibi concinens laudum vota BENEDICIMUS TE Quem benedicunt craeturae cuncte et veneranter adorant ADORAMUS TE Qui gloriosuns permanes in sede majestati tuae GLORIFICAMUS TE Tibi omnis lingua confitetur atque glorificatur unde et nos gratulantes GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Qui es misericors pius ac benignus atque potentissimus QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Sanctam majestatem tuam mente devota poscimus TU SOLUS DOMINUS Da pacem tuis famulis o bone rex et vitam beatam TU SOLUS ALTISSIMUS Nostra dele facinora hic et in aeterna saecula JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| 509502.2 Gl | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe altissime domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen |
| 008253e HV | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| a06878 H | Huc vos gratifice plebs pia convocat virtute domini testium atria quod vesti dapibus vota calentia caelorum licet intima | Juncti martyribus jungite gaudia Vincentii teneat munera vox pia Sabina recitat caelica littera Christetis bona aethera | O mundi misera lucra per arduam spes nantum hominum vabra dolentium caedunt punicea colla per omnia rex Christe tibi laureans | Simplex ac trinitas te deus unitas rogamus praecibus horum ut audias quo ipse petimus corda calentia inmense bene praeroga | Sit trina pietas ac tibi gloria qui unus retinens omnia judicas large continua perpetes saecula et ultra bene prosperans | Amen |
| ah49389 L | Gaude mater ecclesiae innovata laetitiae ete pura conscientia dica percipe nunctia | LECTIO Isaiae prophetae | Praeclara nobis gaudia aeterna luce splendida ita pandit ecclesia sub Jerusalem specie | SURGE illuminare Jerusalem quia venit lumen tuum | Quae latebas in tenebris per primi culpam hominis | ET gloria Domini super te orta est | Ex virginali utero obumbrante paraclyto teste vatum preconio | QUIA ecce tenebrae operient terram et caligo populos | Judea enim perfida peccatis obscurissima contemnit haec presentia caelestis regni humina | SUPER te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur | Cujus ortu tripudiao angelorum symphonio sub noctis conticinio dulci deprompsit organo | ET ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui | Stella ducente praevia ad pueri cunabula ubi lactat puerpera illum qui regit omnia | LEVA in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi | In voce chorda tibia et laude multifaria intra tua praecordia perfruis laetitia | FILII tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent | Matris Sion scientia cujus plena sunt ubera et doctrinarum copia | TUNC videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum | Quando felix et inclita gaudebis dote regia sponsi plena muneribus et decora virtutibus | QUANDO conversa fuerit ad te multitudo maris fortitudo gentium venerit tibi | O summi reges gratia qui praeconum instantia ex quadro mundi lapide intra sinum ecclesiae multos in fide colligis et caeli cives efficis | INUNDATIO camelorum operiet te dromedarii Madian et Epha | Ut fidei per gratiam provehantur ad gloriam | OMNES de Saba venient aurum et thus deferentes | Myrra cum imputribili ad sepulturam Domini ut Deus et rex gloriae adoratur in homine | ET LAUDEM Domino annuntiantes | Qui patris sedes solio et matris haeres gremio tibi Christe per omnia sit decus atque gloria |
| ah50268 Sq | Laus tibi Christe qui es creator et redemptor idem et salvator | Caeli terrae maris angelorum et hominum | Quem solum deum confitemur et dominum | Qui peccatores venisti ut salvos faceres | Sine peccato peccati assumens formulam | Quorum de grege ut Chananaeam Mariam visitasti Magdalenam | Eadem mensa verbi divini illam micis hanc refovens poculis | In domo Simonis leprosi conviviis accubans typicis | Murmurat pharisaeus ubi plorat femina criminis conscia | Peccator contemnit compeccantem peccati nesciens paenitentem exaudis emundas foedam adamas ut pulchram facias | Pedes amplectitur dominicos lacrimis lavat tergit crinibus lavanda tergenda unguento unxit osculis circuit | Haec sunt convivia quae tibi placent o patris sapientia | Natus de virgine qui non dedignaris tangi de peccatrice | A pharisaeo es invitatus Mariae ferculis satiatus | Multum dimittis multum amanti nec crimen postea repetenti | Daemoniis eam septem mundans septiformi spiritu | Ex mortuis te surgentem das cunctis videre priorem | Hanc Christe proselytam signas ecclesiam quam ad filiorum mensam vocas alienigenam | Quam inter convivia legis et gratiae spernit pharisaei fastus lepra vexat haeretica | Qualis sit tu scis tangit te quia peccatrix quia veniae optatrix | Quidnam haberet aegra si non accepisset si non medicus adesset | Rex regum dives in omnes nos salva peccatorum tergens cuncta crimina sanctorum spes et gloria |
| ah47011a Ky | Rex magne genitor quem sancti adorant semper eleison Kyrie eleison | Voces nostras tu clemens digneris hodie rex caeli exaudire Kyrie eleison | Vivificans nos crimina nostra dele creator eleison Kyrie eleison | O hagie patris genite judex noster nostras preces suscipe eleison Christe eleison | Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne domine Christe eleison | Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison Christe eleison | Consolator qui es flamen cuncta alens vivificans eleison Kyrie eleison | A patre et verbo procedens spiritus ... eleison Kyrie eleison | Semper sit tibi gloria laus virtus potestas per aeterna saecula servos tuos audi piissime eleison Kyrie eleison |
| 008254 H | Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Praeco diei jam sonat noctis profundae pervigil nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans | Hoc excitatus lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum chorus vias nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipse petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue Gallus jacentes excitat et somnolentos increpat Gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Jesu labentes respice et nos videndo corrige si respicis lapsus cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et ore psallamus tibi | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |
| 008408k HV | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula |