Ave summi regis sponsa virgo et mater gloriosa caelorum regina pretiosa paradisi rosa stella rutilans aurora angelorum gloria sanctorum laetitia justorum subsidium spes defunctorum advocata pia esto nobis apud deum semper virgo Maria
Missus sacer a supernis ad Mariam angelus castitatis uberalem dictis his affatus est ave virgo gloriosa plena dei gratia | Spiritus sanctus divinus tuam replet viscera rex regum egrediatur ac de tuo utero tanquam sponsus speciosus de cubili proprio | En concipies Maria pariesque filium quem sol iste radiusque luna tremit aurea pelagi metuunt aquae terraeque substantia | Angelo haec prosequente monitis dulcissimis virgo credit atque dixit en ancilla domini fiat mihi ut dixisti ut sim genetrix dei | Modulis nos ergo fratres dulcibus et consonis hominisque dei matrem salutemus virginem ut suam pro nobis prolem deprecemur jugiter | Salve semper benedicta tu in mulieribus quis papilla deum nostrum lactavisti carnea quem gestare meruisti inter sacra viscera | O Maria puellarum omnium sanctissima aufer clades famulorum malaque praesentia quis pro vita criminosa patimur assidue | Unde supplices rogamus tua prece subleva filioque repesenta in aeterna gloria quos interna reos mortis facit conscientia | Praestet hoc pater aeternus atque unigenitus procedensque ab utroque spiritus paraclitus est deus qui semper unus per aeterna saecula
O gloriosa genetrix virgo semper Maria quae dominum omnium meruisti portare et regem angelorum sola virgo lactare nostri quaesumus pia memorare et pro nobis Christum deprecare ut tuis fulti patrociniis ad caelestia regna mereamur pervenire
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus | Et te in veneratione sacrarum virginum exultantibus animis laudare benedicere et praedicare | Inter quas intemerata Dei genitrix virgo Maria cujus assumptionis diem celebramus gloriosa effulsit | Quae et unigenitum tuum sancti spiritus obumbratione concepit et virginitatis gloria permanente huic mundo lumen aeternum effudit Jesum Christum Dominum nostrum | Per quam majestatem