- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Igitur inter choros angelorum (...) | 202323 | A |
| Ave virgo singularis mater nostri salutaris quae vocaris stella maris stella non erratica | Nos in hujus vitae mari non permitte naufragari sed pro nobis salutari tuo semper supplica | Saevit mare fremunt venti fluctus surgunt turbolenti navis currit sed currenti tot occurrunt obvia | Hic sirenes voluptatis draco canes cum piratis mortem paene desperatis haec intentant omnia | Post abyssos nunc ad caelum furens unda fert phaselum nutat malus fluit velum nautae cessat opera | Contabescit in his malis homo noster animalis tu nos mater spiritalis pereuntes libera | Tu perfusa caeli rore castitatis salvo flore novum florem novo more protulisti saeculo | Verbum patri coaequale corups intrans virginale fit pro nobis corporale sub ventris umbraculo | Te praevidit et elegit qui potenter cuncta regit nec pudoris claustra fregit sacra replens viscera | Nec pressuram nec dolorem contra primae matris morem pariendo salvatorem sensisti puerpera | O Maria pro tuorum dignitate meritorum supra choros angelorum sublimaris unice | Felix dies hodierna qua conscendis ad superna pietate tu materna nos in imo respice | Radix sancta radix viva flos et vitis et oliva quam nulla vis insitiva juvit ut fructificet | Lampas soli splendor poli quae splendore praees soli nos adsigna tuae proli ne districte judicet | In conspectu summi regis sis pusilli memor gregis qui transgressor datae legis praesumit de venia | Judex mitis et benignus judex jugi laude dignus reis spei dedit pignus crucis facuts hostia | Jesu sacri ventris fructus nobis inter mundi fluctus sis via dux et conductus liber ad caelestia | Tene clavum rege navem tu procellam sedans gravem portum nobis da suavem pro tua clementia | ah54204 | Sq |
| Vox de caelis Catherinae redditur veni sponsa gloriosa veni sanctissima virgo accipere praemium tui certaminis inter choros angelorum | g04783 | In |
| Stephanus iste martyr proto | Est angelorum inter choros | Cui caeli janua patuit inter saxi torrentem | Et ante ceteros regiae aule est affociatus | Ubi cum Christe triumphans regnat | 007358P | Tp |
| Nam Zachariam senio labentem caelestis affatur | Est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor | Gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella | Sublimatus exultas inter choros angelorum cernens altam | Rex regum deus semper tibi summa potestas | Jam nostra clemens vota fac tibi dignissima | ah49524 | Sq |
| Gloriosus est inter choros angelorum et martirum Martialis apostolus Galliae qui ita plantavit ecclesiam ut cum ipse multa pertulerit in pace tamen deficiens hanc in pace demiserit | a06542 | R |
| Ave domina mundi Maria ave caelorum regina ave virgo virginum per te venit redemptio nostra tu inter mulieres speciosissima inter omnes et super omnes benedicta juxta filium tuum virgo et super choros angelorum posita pro nobis rogamus rogita ut valeamus te videre et in aeterna tuo vivamine gaudere gloria | 200450 | A |
| Super choros angelorum (...) | 600821a | V |
| Alleluia Sprevit thorum conjugalem intrat chorum virginalem confessor Christi Emericus Stephani regis unicus inter choros angelorum fert coronam confessorum oret pro nobis in celis cujus nos festa veneramur in terris | g02709 | Al |
| Super choros angelorum ad (...) | 600822a | V |
| Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra | ah53164 | Sq |
| Permanens virgo sancta maria inter choros angelorum pro nobis derexa semper dominum iesum christum | a02427 | Tp |