- Log in to post comments
| 920024 PS | In finem psalmus David ad te domine levavi animam meam | Deus meus in te confido non erubescam | Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur | Confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas domine demonstra mihi et semitas tuas edoce me | Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es deus salvator meus et te sustinui tota die | Reminiscere miserationum tuarum domine et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt | Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam domine | Dulcis et rectus dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via | Diriget mansuetos in judicio docebit mites vias suas | Universae viae domini misericordia et veritas requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus | Propter nomen tuum domine propitiaberis peccato meo multum est enim | Quis est homo qui timet dominum legem statuit ei in via quam elegit | Anima ejus in bonis demorabitur et semen ejus hereditabit terram | Firmamentum est dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis | Oculi mei semper ad dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos | Respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego | Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me | Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea | Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me | Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te | Innocentes et recti adhaeserunt mihi quia sustinui te | Libera deus Israel ex omnibus tribulationibus suis |
| 920077 PS | Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos |
| 800120 W | Dominus virtutum ipse est rex (...) |
| h02157 RS | Ecce inimicus meus induxit me in loco tenebroso tota die convertit manum suam in me et vulneravit latus meum et omnia ossa mea contrivit collocavit me sicut mortuum et multiplicatus est dolor meus dominus autem spes mea ipse salvavit me |
| h01891 VAR | Recordare satanas quae tibi maneat poena cum videris hominem quem deus et dominus meus ad suam gratiam vocare dignatus est confusus fugias et recedes quod si fallaciter gesseris erit tibi ipse Christus in preparato judicio deo vivo rationem reddes et vas signatum non designabis adjuratus in nomine patris et filii et spiritus sancti cujus est hoc signum et nomen invictum |
| 002446.1 A | Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum terre debet ostendi at illi verterunt crucem pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum cum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia hodie laborum meorum fructus consequor et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mihi peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum |
| h04684 CaH | Consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancta | Quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus | Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion | Quia haec dicit dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini | Quia haec dicit dominus deus in Aegyptum descendit popule meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum | Et nunc quid mihi est hic dicit dominus quoniam ablatus est populus meus gratis | Dominatores ejus inique agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur | Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum | Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem annuntiantis bonum et praedicantis salutem dicentis Sion regnabit dominus deus tuus | Vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculum ad oculum videbunt cum converterit dominus Sion |
| h04023a ANTV | Consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriae tuae Jerusalem civitas sancti | Quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus | Excutere de pulvere consurge sede Jerusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion | Quia haec dicit dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini | Quia haec dicit dominus deus in Aegyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum | Et nunc quid mihi est hic dicit dominus quoniam ablatus est populus meus gratis | Dominatores ejus inique agunt dicit dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur | Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa quia ego ipse qui loquebar ecce adsum | Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem annuntiantis bonum et praedicantis salutem dicentis Sion regnabit dominus deus tuus | Vox speculatorum tuorum levaverunt vocem simul laudabunt quia oculo ad oculum videbunt cum converterit dominus Sion |
| 002446 A | Dum duceretur Petrus apostolus ad crucem repletus gaudio magno dixit non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus qui de spiritu sancto conceptus est me autem ex limo terrae ipse formavit ita crux mea caput meum in terris debet ostendere at illi verterunt crucem et pedes ejus sursum confixerunt manus vero deorsum dum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicens Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia ego hodie vado vobis parare locum et cum hoc dixisset ait gratias tibi ago pastor bone quia oves quas tradidisti mihi compatiuntur mecum peto namque ut participentur mecum de gratia tua in sempiternum |
| g00117 Cm | Quicumque fecerit voluntatem patris mei qui in caelis est ipse meus frater soror et mater est dicit dominus |