Imperatrix gloriosa potens et imperiosa Jesu Christi generosa mater atque filia | Radix Jesse speciosa virga florens et frondosa quam rigavit copiosa Deitatis gratia | Auster lenis te perflavit et perflando fecundavit aquilonem qui fugavit sua cum potentia | Florem ergo genuisti fructum atque protulisti Gabrieli dum fuisti paranympho credula | Joseph justus vir expavit ista dum consideravit sciens quod non irrigavit florescentem virgulam | Bene tamen conservavit arcanum nec divulgavit sponsam sed magnificavit honorans ut dominam | Caeli quondam roraverunt nubes ex quo concreverunt concretaeque stillaverunt virginis in situlam | Res miranda res novella nam procedit sol de stella regem dum parit puella viri tori nescia | Ergo clemens et benigna cunctorumque laude digna tuo nato nos consigna pia per suffragia | Ut carnali qua gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia