| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Domine miserere nobis (...) | 850186 | [M] |
| Miserere nobis domine misere- (...) | 203132 | A |
| Exsurge domine miserere nobis quia venit tempus miserendi timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam respice in orationes pauperum et ne spernas preces eorum | h03243 | ANT |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Terrea temnentis subjunctae civibus almis LAUDAMUS TE Cui choris in caelis resultat carmine laudis BENEDICIMUS TE A quo procedit benedictio jure perennis ADORAMUS TE Caeli factorem terrae maris omnipotentem GLORIFICAMUS TE Quippe tibi debetur honor ete gloria summo GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Auxilium nobis tribuens hostemque repellens QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Ut pius ut clemens ut cuncti crimini expers QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Nullus enim valet aut valuit sine te esse beatus TU SOLUS DOMINUS Quae fuerint rerum quae sunt quae nempe fuerunt TU SOLUS ALTISSIMUS Angelicum servans numerum statu solidatum colla superba domas mitia corda ditas JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47198 | Gl |
| Domine deus redemptor Israel | SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS | 509502.Tp29 | Tp |
| Domine tu dixisti nolo mortem peccatoris sed magis convertatur et vivat qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam miserere nobis alleluia | a03964 | A |
| Penitentes orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut indulgentiam criminum et remissionem peccatorum nobis donare dignetur | Erigite vos orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut lapsis manum porrigat et praesidium quod ab eo inquirunt clementer impertiat | Erigite vos orate flectite genua deo deprecemur dominum deum nostrum ut reminiscentes mala quae gessimus deinceps vitemur insidias inimici ut quos diabolus persuasione sua ab altario dei subtraxerat patrona revocet effusio lacrimarum | Erigite vos completa oratione vestra omnes pari voce indulgentiam a domino postulemus | Tu pastor bonae animam tuam pro ovibus posuisti tu pastor bonae tribus vicibus | Prosternimus preces ante faciem tuam exaudi placare indulge domine et miserere nobis | Deprecemur dominum ut remissionem peccatorum et pacem nobis donare dignetur | h04666 | PRCS |
| Caminus ardebat septies quam solebat et pueri tui domine in medio psallebant Ananias dicebat sanctus deus Azarias psallebat sanctus fortis Misael voce magna clamabat sanctus et immortalis miserere nobis | 001755 | A |
| Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis | 007795 | R |
| Concede nobis domine (...) | 600390 | R |
| Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Christe audi nos Christe exaudi nos | 909041g | LiV |
| Tu autem domine miserere mei (...) | 601067a | V |
| Miserere nobis domine * | h03189c | ANTV |
| Prosternimus preces ante faciem tuam exaudi placare indulge domine et miserere nobis | h04666e | PRCSV |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Decus aeterni patris merito tibi flectitur orbis LAUDAMUS TE Pontus et ima polus tibimet benedicat nunc Deus BENEDICIMUS TE Qui trinus unus idemque es plastor antiquus ADORAMUS TE Angelicus coetus te poscit devote praeclarus GLORIFICAMUS TE Qui resides in arce poli Domine rex aeterne GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM O qui perpetua mundum ratione gubernas DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS Tu naturae omnis Deus innumerabilis unus DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS O pie cunctipotens Deus rex mundique redemptor QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Rex Deus immense quo constat machina mundi QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Unus enim rerum pater es unus cuncta ministrans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Tu solus tu multus item tu primus et idem CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47193 | Tp |
| Si fecissemus praecepta tua domine ambulassemus cum securitate et pre omni tempore vitae nostrae quam peccavimus ideo venit in nos omnis tribulatio et propitius esto domine miserere nobis et dona remedium populo tuo deus Israel | a01158 | A |
| Gloria in excelsis deo quem cives caelestes sanctum clamantes laude frequentant et in terra pax hominibus bone voluntatis quam ministri domini verbo incarnato terrenis promiserant laudamus te laudibus cujus astra matutina insistunt benedicimus te per quem omne sacrum et benedictio conceditur atque augetur adoramus te omnipotens adorande colende tremende venerande glorificamus te ut creatura creantem plasma plasmantem figulum figmentum gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam hymnum majestati gratias autem pietati ferentes domine deus rex caelestis quem quisquis adorat in spiritu et veritate oportet adorare deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram. qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | g02840 | Gl |
| Qua discipulos Christe tuos roboras | Laudamus te | Cujus nominis praeco vir iste micat | Benedicimus te | A quo nobis desuper gratia veniat |Adoramus te |Spretis idolis quem Iohannes colere credulus edocuit | Glorificamus te | Utpote regem gloriae in quo dilectores honoris tui gloriantur| Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam | Qui omnia gratis donas nullius praeventus obsequio | Domine Deus rex caelestis Deus pater omnipotens Domine fili unigenite Iesu Christe Domine Deus agnus Dei filius patris Qui tollis peccata mundi miserere nobis Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Qui peccatoribus promisisti aurem praebiturum conversis | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis Quoniam tu solus sanctus tu solus Dominus Tu solus altissimus Iesu Christe Cum sancto spiritu in gloria Dei patris Amen | ah47204 | Tp |
| Alleluia Miserere nobis domine miserere populo tuo quia pre timore ire tuae conturbati sumus sed libera nos alleluia | h00082 | LDS |
| Peccavimus domine et tu iratus es nobis et non est qui effugiat manum tuam sed supplicamus ut veniat super nos misericordia tua qui Ninive pepercisti miserere nobis | 004257 | A |
| Illumina domine vultum tuum super nos et miserere nobis ut cognoscamus in terra viam tuam | h03879.1 | MT |
| Si fecissemus praecepta tua domine ambulassemus cum securitate et pace per omnes dies vitae nostrae nos quidem peccavimus ideo venit in nos tribulatio pius es domine miserere nobis et dona remedium populo tuo alleluia | a01158.1 | A |
| Domine domine ne proicias nos a facie tua propitiare deus et miserere nobis quia pius es et misericors | h02888 | ANT |
| Domine domine aperi nobis (...) | 602366a | V |
| Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationum tuarum et inmitte timorem super gentes ut cognoscant sicut nos cognovimus domine | a01159 | A |
| Adoneus kyrrius dominus kyrrion | Christe eleison | Hel sother salvator messias Christus unctus rucha pneuma | Christe eleison Christe eleison | Spiritus sile apostolus missus pontifex | Kyrie eleison | Speculator miserere domine nobis eia omnes dicite kyrius kyrion | Christe eleison Kyrie* | 509501.Tp17 | Ky |
| Miserere domine miserere nobis tibi soli peccavimus in dulce nobis rogamus | h00171 | CLMO |
| Qui tantam mundo gratiam prerogavisti | PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp348 | Tp |
| Aufer a nobis domine (...) | 200437 | A |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO Ave Deus summa trinitas in personis indivisa ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Lux vera rex angelorum et hominum redemptor LAUDAMUS TE Resultet civium supernorum caterva in caelesti aula tibi concinens laudum vota BENEDICIMUS TE Quem benedicunt craeturae cuncte et veneranter adorant ADORAMUS TE Qui gloriosuns permanes in sede majestati tuae GLORIFICAMUS TE Tibi omnis lingua confitetur atque glorificatur unde et nos gratulantes GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Qui es misericors pius ac benignus atque potentissimus QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Sanctam majestatem tuam mente devota poscimus TU SOLUS DOMINUS Da pacem tuis famulis o bone rex et vitam beatam TU SOLUS ALTISSIMUS Nostra dele facinora hic et in aeterna saecula JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp565 | Tp |
| Crucem tuam adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nostri qui passus es pro nobis | 001954 | A |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe et sancte spiritus domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.3 | Gl |
| GLORIA .. VOLUNTATIS Laudat in excelsis caelum terramque regentenm angelicus coetus laudat et omnis homo LAUDAMUS TE Te benedicit ovans angelorum celsa potestas et mortalis homo te benedicit ovans BENEDICIMUS TE Te veneranter adorant cuncta caterva polorum te tellus pelagus laudat adorat amat ADORAMUS TE Glorificant Dominum rutilantia sidera caeli glorificant te rex cuncta creata tua GLORIFICAMUS TE Grates immensas cogit xx [reddit tibi caelicus ordo??] et tibi Domino sic bo xxxxxxx AGIMUS TIBI .. TUAM [O pater] omnipotens o pulchri conditor orbis O rex caelorum parce tuo populo DOMINE DEUS ..OMNIPOTENS O fili patris o magni gloria mundi exaudi plebem o pie Christe tuam DOMINE FILI .. JESU CHRISTE .. FILIUS PATRIS Qui dampnas mundi damnati crimina damna nostra tuis tribue bona cuncta bone QUI TOLLIS .. NOBIS Qui super astra sedes ad dextram patris in alto Rex caelo famulis tu miserere [tuis] QUI SEDES..NOBIS Tu quoniam solus sancto qui sanguine sanctus sanctificas mundum nostra piacla pians QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Tu solus Dominus dominans caelestia regna dextra terrarum et tua sceptra tenens TU SOLUS DOMINUS Tu solus regnum princeps altissimus orbis Quem totus laudat glorificatque Deus TU SOLUS ALTISSIMUS .. AMEN | ah47170.1 | Tp |
| Kyrie eleyson | Domine mi[serere (...)] | Kyrie | [(...)] | Kyrie |[(...)]los ubique | Christe eleyson | Christe misericors miserere nobis | Christe | Infernum expolians abstraxisti tuos | Christe | Nos abstrae de ore leviathan | Kyrie | Tecum reportare digneris ad caulas | Kyrie | Et laudans te dicamus | Kyrie | Gloria trinus et unus | Amen | 509501.Tp3 | Ky |
| Hisque vigens animus tribus unum personat unus | DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 509502.Tp242 | Tp |
| Domine miserere Christe parce (...) | 850187 | [M] |
| Domine miserere nobis te enim exspectavimus tota die esto bracchium nostrum in fortitudine et salus nostra in tempore tribulationis | h02113 | RS |
| Prosternimus preces ante faciem tuam exaudi placare succurre domine et miserere nobis | h04509 | VRS |
| Miserere domine miserere nobis tibi soli | h04522 | MSR |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite salus nostra Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.4 | Gl |
| Domine miserere nobis Christe dominus factus est oboediens usque ad mortem qui prophetice prompsisti ero mors tua o mors usque -- in quorum pansis in cruce manibus traxisiti omnia saecula qui latroni sero confitenti paradisi januam aperuisti uno in ligno moritur infernus ex morsu despoliatur | 850188 | [M] |
| Miserere nobis domine miserere nobis | h01423 | ALL |
| Ad te levamus oculos nostros qui habitas in caelis miserere nobis domine | h02125.1 | ANT |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua Stephanus repletus inimicos prece sublevat LAUDAMUS TE Quem jubilant astra caeli et creata cuncta collaudant BENEDICIMUS TE Quem benedicunt caelestia et terrenorum omnis generatio ADORAMUS TE Cujus solius potestas saeculis fuit prior omnibus ut erit GLORIFICAMUS TE O gloriosissime regum qui tuos sanctos coronis jocundissimus donas ornari GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN Qua celebris sanctus iste fuit mire semper preditus | 509502.Tp557 | Tp |
| Kyrie eleison | Christe eleison | Christe audi nos | Christe exaudi nos | Pater de caelis deus miserere nobis | Fili redemptor mundi deus miserere nobis | Spiritus sancte deus miserere nobis | Sancta trinitas unus deus miserere nobis | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnes sancti beatorum spirituum ordines orate pro nobis | Sancte Joannes Baptista ora pro nobis | Omnes sancti patriarchae et prophetae orate pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Joannes ora pro nobis | Omnes sancti apostoli et evangelistae orate pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis | Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnes sancti martyres orate pro nobis | Sancte Gregori ora pro nobis | Sancte Martine ora pro nobis | Sancte Francisce ora pro nobis | Sancte Dominice ora pro nobis | Sancte Antoni ora pro nobis | Omnes sancti confessores orate pro nobis | Sancta Maria Magdalena ora pro nobis | Sancta Agnes ora pro nobis | Sancta Agatha ora pro nobis | Sancta Clara ora pro nobis| Omnes sancti et sanctae dei orate pro nobis | Propitius esto parce nos domine | Propitius esto exaudi nos domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab omni peccato libera nos domine | A morte perpetua libera nos domine | Per mysterium sanctae incarnationis tuae libera nos domine | Per adventum tuum libera nos domine | Per nativitatem tuam libera nos domine | Per baptismum et sanctum jejunium tuum libera nos domine | Per crucem et passionem tuam libera nos domine | Per mortem et sepulturam tuam libera nos domine | Per sanctam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per adventum spiritus sancti paracliti libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut nobis indulgeas te rogamus audi nos | Ut ecclesiam tuam sanctam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut domnum apostolicum et omnes ecclesiasticos ordines in sancta religione conservare digneris te rogamus audi nos | Ut nosmetipsos confortare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus benefactoribus nostris sempiterna bona retribuas te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut omnibus fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Ut nos exaudire digneris te rogamus audi nos| | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | Christe audi nos | Christe exaudi nos | 909041.3 | Li |
| Domine miserere nobis domine miserere nobis et exaudi plebem tuam | Domine audi nos clamantes et peccata deplorantes | Domine audi nos indignos tu misericors et pius | Domine vide lacrimantes consolare penitentes | Domine audi sacerdotes clerus omnes et abbates | Domine audi navigantes da prosperum iterantes | Domine redde peregrinis et redime jam captivis | Domine tu sana infirmis et da requiem defunctis | h04632 | PRCS |
| Domine miserere nobis domine miserere nobis et averte iram tuam | Domine propter temetipsum suspice singulorum precum et averte iram tuam | Domine ne spernas plebem qui tuam rogant pietatem et averte iram tuam | Domine veniam concede sucurre et jam miserere et averte | Domine orfanorum fletus domine adesto placatus et averte | Domine suspice singultor inclina aurem pietatem et averte iram tuam | Domine misertus assiste et cunctorum peccata dimitte et averte | h04660 | PRCS |
| Gloria .. voluntatis | Rex immense poli terraeque marisque profundi | Laudamus te | Omnes caelicolae benedicunt quem sine fine | Benedicimus te | Virtutes caeli quem semper rector adorant | Adoramus te | Glorificande Deus via lux pax gloria virtus | Glorificamus te | Humani generis factor fabricator et orbis | Gratias ... tuam | Et regum regem veneramur et omnipotentem | Domine Deus .. omnipotens | Sit tibi laus et honor mundi sator atque redemptor | Domine fili unigenite | Rex aeterne tuis per saecula parce redemptis | Jesu Christe ... patris | Cunctipotens domine nostrae reparatio vitae | Qui tollis..nostram | O decus angelicum patris sapientia Christe | Qui sedes ... miserere nobis | Sanctifica proprios petimus ... | ah47196 | Tp |
| Miserere nobis domine miserere nobis quia multum repleti sumus contemptu et plurimum repleta est anima nostra obprobrium habundantia et dispectione superborum | 203132.1 | A |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe altissime domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502.2 | Gl |
| Miserere nobis domine alleluia miserere nobis alleluia alleluia | h00030 | PRLG |
| 2 Caelicolas mundo que jungit federe digno Laudamus te | Benedicimus te | 4 Aula cui supera resonat benedictio tota | Adoramus te Glorificamus te | 6 Glorificat totis quem semper viribus orbis | Gratias agimus .. pater omnipotens | 7 Sancte pater, releva clemens peccamina nostra | Domine fili .. qui tollis peccata mundi 10 In crucis articulis patiendo vulnera mortis | Miserere nobis...ad dexteram patris | 12 Imperitare quadro te monstrans rex pie mundo Miserere nobis ... tu solus altissimus | 13 Climatibus quadris quibus omnis clauditur orbis | 14 Solus adoraris tibi gloria personet omnis Jesu Christe | | AH47206.3 | Tp |
| Tuam coronam adoramus domine tuam gloriosam recolimus coronationem miserere nostri qui spinis coronatus es pro nobis | a08248 | A |
| Kyrie eleison Rex pie Domine sancti adorant semper eleison | Kyrie eleison Voces nostras tu nobis digneris hodie exaudire | Kyrie eleison Vivificans hominem simul et cuncta eleison | Christe eleison Hagie infiniteque judex noster nostras preces suscipe eleison | Christe eleison Fons et origo lucis perpetuae vita salus pax aeterne eleison | Christe eleison Qui de supernis descendere voluisti propter hominem quem fecisti eleison | Kyrie eleison Consolator qui es flamen quoque alme vivifice eleison | Kyrie eleison Lux de luce Deus de Deo [...]| Kyrie eleison [Benigne] suscipe semper preces nostras vocesque eleison [...] potestas in aeterna saecula (...) | ah47011.1 | Ky |
| Miserere nobis domine ... | 006769zb | V |
| Miserere nostri domine (...) | 800281 | W |
| Gratia sanctorum splendor decus et diadema | GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 509502.Tp78 | Tp |
| In finem in carminibus psalmus David | Cum invocarem exaudivit me deus justitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam | Filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium | Et scitote quoniam mirificavit dominus sanctum suum dominus exaudiet me cum clamavero ad eum | Irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris compungimini | Sacrificate sacrificium justitiae et sperate in domino multi dicunt quis ostendit nobis bona | Signatum est super nos lumen vultus tui domine dedisti laetitiam in corde meo | A fructu frumenti vini et olei sui multiplicati sunt | In pace in idipsum dormiam et requiescam | Quoniam tu domine singulariter in spe constituisti me | 920004 | PS |
| Ecce quomodo defecit sacrificium libatio et incensum de domo domini aranea texit templum confusi sunt sacerdote et ministri altaris afflicti sunt pauperes lamentant viduae cum orfanis luget terram qui defecerunt homines super terram jam domine vide gemitum intellege desiderium et miserere nobis | h02167 | RS |
| Altithroni deus et domine benedicte canende | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | 509502.Tp371 | Tp |
| Qui scandis aethra super hodie | Accinctus celsi zona Abrahae | Te flagitamus devote | Ad deprecamur obnixe | Nostrae cerne o pater alme famina linguae | Ecce inclite et gloriose caterve tuae nunc miserere | Omniumque Christe domine rex pie Quod voce te petimus larga manu tribue parce quaesumus in ista die | Adestote quoque virtutes caelicae polorum quaeque fide triumphantes caeli in arce potestates summae omnes | Orate pro nobis amen | ah42024 | Sq |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccatum mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | h04459 | VAR |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Quae Deo manet accepta super omne munus LAUDAMUS TE Quem caelitus laudant virtutes cunctae caelorum atque angelicorum ordinum BENEDICIMUS TE Qui ante saecula extas benedictus conditor orbis qui tuos misericors ab inferni sedibus eduxeras ADORAMUS TE Cujus potestas sine fine praemia tribuit sanctis GLORIFICAMUS TE Non meritis nostris sed tua pace suffulti GRATIAS AGIMUS TIBI Qui nos a morte solvens tuos fratres vocitare dignatus es PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp558 | Tp |
| Agni genitor domine verbum de virginie conceptum sine semine dux luminis ex fons vitae | Esto nobis in salute filius dei unice gubernator Jesu Christe ad praestem nostram aspice | In mundo nobis missus es captivos representare matorum linguas solvere | Ne nos relinquas domine omnium conditor pie propitius miserere qui nullum cupis perdere | Rector quae mundi domine salvator unigenite tu nos amore protege ut capti dulci opere | Christus dominus vigilet fidesque nostra germinet Zabuli discedamini nona aleas subripere | Per Jesum Christum dominum qui regnat cum deo patre et nos dignabit docere credamus in trinitate | Trino deo hac domino omnes dicamus gloriam quia pater in principio semper fuit cum filio | a06999 | H |
| Miserere nostri deus omnium et respice nos et ostende nobis lumen miserationis tuae | Et inmitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditavis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophete priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | Gloria et honor | h01908 | CaH |
| Miserere miserere miserere domine populo tuo quem redemisti Christe sanguine tuo ne in aeternum irascaris nobis | a07786:03 | LiV |
| Alleluia Miserere nobis domine misirere Christe | g03064 | Al |
| Venite omnes populi virtutes caelestes rogemus simul ut deprecentur pro nobis dominum altissimum sancte deus aufer iram tuam a nobis sancte fortis peccatores exaudi sancte immortalis miserere plebi tuae miserere nobis domine | a08148 | A |
| Virtutes cuncte supere tremunt laudant adorant | DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS | 509502.Tp259 | Tp |
| Et nunc domine deus noster miserere nobis | 007786e | V |
| Tu autem domine miserere nobis | 850356h | L |
| Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nobis miserere nobis domine miserere nobis | g00693 | In |
| Miserere nobis domine * | h02125b | ANTV |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te hymnum dicimus tibi gratias tibi agimus propter gloriam tuam magnam domine rex caelestis deus pater omnipotens domine filii unigenite Jesu Christe altissime cum sancto spiritu in domine deus agnus dei filius patris qui suscepisti peccata mundi miserere nobis quo suscepisti peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe in gloria dei patris cum sancto spiritu in saecula saeculorum amen | h04460 | VAR |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua quisquis replebitur supera pace ditabitur LAUDAMUS TE Quem laudibus concinunt superi necnon terrea conjubilant BENEDICIMUS TE Benedictum et tremendum placidum piis ac tumidis verendum ADORAMUS TE Quem adorant et glorificant populi omnis terrae tribus et linguae genuflectendo GLORIFICAMUS TE Cujus mirabile saeculis nomen proditum medicamen dat perditis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Gratias debitas cui nemo potis est votis aut dictis compensare DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Qui advenisti fontibus medelam et vitam dare hosque sanare DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Fovendo inopes miseransque flebiles cunctosque merore pressos relevans QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp560 | Tp |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudemus Dominum quem laudat caelicus ordo LAUDAMUS TE Nomen et imperium cujus est semper benedictum BENEDICIMUS TE Cuncta poli jubilatio quem veneranter adorat ADORAMUS TE Gloria digna tuis qui confers premia sanctis GLORIFICAMUS TE Qui pietate tuis sola misereris alumnis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Machina te caeli te laudat spiritus omnis DOMINE DEUS REX CAELESTIS Sanctus ter seraphin sanctus resonent tibi sanctus DEUS PATER OMNIPOTENS Plebibus et nostris pius esto vocibus istis DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Pectora nostra tuo confirma numine sancto DOMINE DEUS Sordibus a cunctis nos munda Christe piaclis AGNUS DEI Aeterni patris ingeniti splendorque perennis FILIUS PATRIS Ut sceleris sine labe tibi placeat tuus orbis QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Mentibus ut puris valeamus psallere tibi QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Principium sine principio sine temporis aevo QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Flectitur omne genu cui subditur atque potestas QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Rex regum Dominus residens super astra polorum TU SOLUS DOMINUS Cuncta tenens summoque regens moderamine verbi TU SOLUS ALTISSIMUS Qui caelum terramque tenes mare necne profundum JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | 509502.Tp030 | Tp |
| Anima in angustia posita spiritus estuans clamavit ad te exaudi domine et miserere nobis quia peccavimus ante te | a01164 | A |
| Conditor alme siderum aeterna lux credentium qui pro peccatis nostis juste irasceris et propitius eris clamantibus ad te domine miserere nostri miserere nostri redemptor mundi et per intercessionem Mariae semper virginis ac sanctorum sanctarumquae omnium caelestium da nobis serenitatem aeris ut cognoscamus quia tu solus altissimus | a01213 | A |
| Miserere domine supplicantibus omnibus da nobis veniam | Rerum creator omnium ad te preces fundimus | Ecclesiam catholicam ab errore libera | Pro rege nostro petimus ejusque exercitu | Pontificique nostro vitae spatium tribue | Qui totum mundum respicis peccata nostra ablue | Dimitte nobis domine remissor clementissime | Exaudi preces supplicum pius redemptor omnium | Pacem rogamus omnibus parce aegrotantibus | Aerias temperies tu largiris domine | a01520 | Li |
| GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX BONAE VOLUNTATIS | 1 Aureas arces super astra structas coetibus sanctis dedit angelorum LAUDAMUS TE BENEDICIMUS TE | [2 Quem creatura benedicit omnis cuncta quem celi sacra plebs adorat] ADORAMUS TE GLORIFICAMUS TE |3 In quibus gaudent Domini tuentes gaudia vultus GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM | 4 Nos Dei salvans veneranda proles virginis sacrae generatus alvo DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS 5 Passus haud labe deitatis alme tegmine carnis DOMINE FILI UNIGENITE IESU CHRISTE 6 Ergo persona manet una forma per quam usia gemina coruscans DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS | 7 Emmanuele specie fideli intimat unum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | 8 Qui dolens mundum sceleris veternis mole depressum miserans aevum QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 9 In crucis ligno moriens resolvit vincula mortis QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS 10 Clarus ad dextram residens paterna regnant in caelis patri coaeternus [totius mundi moderans habenas] QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS IESU CHRISTE | [11 Veritas virtus via lux salusque vita perennis] 12 Atque compar spiritui sancto famulos gubernas caelitus Dei CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN | ah47210 | Tp |
| Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nostri qui passus es pro nobis | 005227 | A |
| Te Christe rex supplices exoramus cunctipotens ut nostri digneris eleison Kyrie eleison | Te decet laus cum tripudio jugiter qua tibi petimus canentes eleison Kyrie eleison | O bone rex qui super astra sedes et domine qui cuncta gubernas eleison Kyrie eleison | Tua devota plebs implorat jugiter ut illi digneris eleison Christe eleison | O theos hagie salva vivifice redemptor noster eleison Christe eleison | Qui canunt ante te precibus adnue et tu nobis semper eleison Christe eleison | Clamat incessanter nunc quoque contio et dicit eleison Kyrie eleison | Miserere nostri fili David tu nobis semper eleison Kyrie eleison | In excelsis deo magna sit gloria aeterno patri | Dicamus indesinenter una voce omnes eleison Kyrie eleison | ah47002 | Ky |
| Caeli enarrant gloriam dei filii verbi incarnati facti de terra caeli | Haec enim gloria soli domino est congrua | Nomen est cujus magni consilii angelus | Istud consilium lapso homini auxilium est antiquum et profundum et verum factum solis tantum sanctis cognitum | Cum angelus iste homo natus ex muliere immortalem ex mortali de terra caelum fecit ex homine angelum | Hic est dominus exercituum deus cujus sunt angeli missi in terram apostoli | Quibus se ipsum vivum praebuit resurgens multis argumentis pacem victor mortis nuntians | Pax vobis ego sum inquit nolite jam timere praedicate verbum dei creaturae omni coram regibus et principibus | Sicut misit me pater et ego mitto vos in mundum estote ergo prudentes sicut serpentes estote ut columbae simplices | Hinc Petrus Romam apostolorum princeps adiit Paulus Graeciam ubique docens gratiam ter quattuor alii proceres in plagis terrae quattuor evangelizantes trinum et unum | Andreas Jacobus uterque Philippus Bartholmaeus Simon Thaddeus Joannes Thomas et Matthaeus duodecim judices non ab uno sed in unum divisi per orbem divisos in unum colligunt | In omnem terram exivit sonus eorum | Et in fines orbis terrae verba eorum | Quam speciosi pedes evangelizantium bonum praedicantium pacem | Sanguine Christi redemptis ita dicentium Sion regnabit deus tuus | Qui verbo saecula fecit quod pro nobis verbum caro factum est in fine saeculorum | Hoc verbum quod praedicamus Christum crucifixum qui vivit et regnat deus in caelis | Hi sunt caeli in quibus Christe habitas in quorum verbis tonas fulguras signis roras gratia | His dixisti rorate caeli desuper et nubes pluant justum aperiatur terra germinans | Germen justum suscitans terram nostram quam apostolicis verbis serens germinare facias | Quorum verbis verbum patris tenentes in patientia fructum ferre fac nos tibi domine | Hi caeli quos magni consilii angelus inhabitas quos non servos sed amicos appellas quibus omnia quae audisti a patre notificas | In quorum divisione collectum gregem custodias indivisum et in vinculo pacis ut in te unum simus sicut in patre tu es unus | Miserere nobis tu qui habitas rex in caelis | ah50267 | Sq |
| Miserator domine miserere nobis | h02354 | RS |
| Effunde pluviam super sitientem terram sancte deus exaudi clamantes angelorum hymnum sancte sancte sancte domine salvator noster miserere nobis | h03096 | ANT |
| Nos deus ut tibi gratifices | GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM | 509502.Tp382 | Tp |
| Et immitte timorem tuum super gentes que non exquisierunt te ut cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua | Alleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam | Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaveris in illis | Ut cognoscant te sicut et nos cognovimus quoniam non est deus praeter te domine | Innova signa et inmuta mirabilia | Glorifica manum et bracchium dextrum | Exita furorem et effunde iram | Extolle adversarium et afflige inimicum | Festina tempus et memento finis ut enarrent magnalia tua | In ira flamme devorentur qui salvantur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem | Contere caput principum iniquorum dicentium non est alius praeter nos | Congrega omnes tribus Jacob et cognoscant quia non est deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem quoequasti primogenito tuo | Miserere civitatis sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus virtutibus tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium qui ab initio creature tuae sunt et suscita praecationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudies orationes servorum tuorum | Secundum benedictionem Aaron da populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Ut sciant omnes qui habitant terram quia tu es deus conspector saeculorum | h03700a | ANTV |
| Te deum laudamus te dominum confitemur | Te aeternum patrem omnis terra venerantur | Tibi omnes angeli tibi caeli et universae potestates | Tibi cherubim haec seraphim incessabili voce proclamant | Sanctus sanctus sanctus domine deus sabaoth pleni sunt caeli et terrae gloria majestatis gloriae tuae | Te gloriosus apostolorum chorus | Te prophetarum laudabilis numerus | Te martyrum candidatus laudat exercitus | Te per orbem terrarum sancta confitetur ecclesia | Patrem immensa majestatis | Ad venerandum tuum verbum unigenitum filium sanctum quoque paraclytum spiritum | Tu rex gloriae Christus | Tu patris sempiternus es filius | Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti virginis uterum | Tu devicto mortis aculeo aperuisti credentibus regna caelorum | Tu ad dexteram dei sedes in gloria patris judex crederis esse venturus | Te ergo quaesumus domine tuis famulis subveni quos pretioso sanguine redemisti | Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria munerari | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae | Et rege eos et extolle illos usque in saeculum et in saecula saeculorum amen | Per singulos dies benedicimus te et laudamus nomen tuum in aeternum et in saeculum saeculi | Dignare domine diem istum sine tribulatione et a peccato nos custodire | Miserere nobis domine miserere nobis | Fiat domine misericordia tua super nos sanctis speravimus in te | In te domine speravi non confundar in aeternum | Parce domine parce populo tuo et sedes in opprobrium hereditatem suam | a03009.1 | H |
| Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Qui de caelis descendisti misericors Domine et nasci non despexisti de Maria virgine MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Qui Mariam elegisti fore matrem gratiae atque nos a zelo tristi piasti rex gloriae MISERERE NOBIS | Agnus Dei qui tollis peccata mundi | Praesta nobis quod optamus per Mariae gloriam ut servare valeamus caelestem concordiam DONA NOBIS PACEM | 509505.Tp54 | Tp |
| Miserere pater juste et omnibus indulgentiam dona | Christe qui surrexisti tertia die a mortuis sedes ad dexteram patris aequitatem judicas suspende iram et gladium | Pontificique nostro vitae spatium tribue et omnem clerum ejus tibi laudes dicere precantes pro populo | Bracchium regis nostri aequitatem teneat barbaras omnes gentes illi converte domine petentes auxilium | Gemitum sacerdotum aspice piissime aperi pias aures et benignos oculos respice et exaudi nos | Lacrimas viduarum tu vide omnipotens et orphanos gementes Christe manum porrige clamantes assidue | Omnes ad te clamamus omnes preces fundimus ut deleas peccata et relaxes crimina afflictis crudeliter | Sic nobis pius pater misereri jubeas securi veniamus omnes ad judicium redempti tuo sanguine | Exaudi preces nostras pius pater omnium libera nos de morte rex aeternae gloriae hic et in perpetuum | a01521 | Li |
| Nos peccavimus domine et confitemur peccata nostra ante conspectum gloriae tuae nostrum est confiteri tuum est domine misereri exaudi nos quoniam ad te clamemus misericors miserere nobis | a08150 | A |
| Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nostri qui passus es pro nobis alleluia | g03268 | Cm |
| Miserere mei domine quoniam (...) | 601438 | R |
| Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis | 005227.1 | A |
| Kyrie eleison | Christe audi nos | Sancta Maria ora pro nobis | Sancta dei genetrix ora pro nobis | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Sancte Michael ora pro nobis | Sancte Gabriel ora pro nobis | Sancte Raphael ora pro nobis | Omnis chorus angelorum orent pro nobis | Sancte Johannes baptista ora pro nobis | Sancte Petre ora pro nobis | Sancte Paule ora pro nobis | Sancte Andrea ora pro nobis | Sancte Johannes evangelista ora pro nobis | Omnis chorus apostolorum orent pro nobis | Sancte Stephane ora pro nobis | Sancte Laurenti ora pro nobis Sancte Vincenti ora pro nobis | Omnis chorus martyrum orent pro nobis | Sancte Benedicte ora pro nobis Sancte Nicholae ora pro nobis | sancte Iwi ora pro nobis | sancte Machute ora pro nobis | omnis chorus confessorum orent pro nobis | Sancta Maria Magdalene ora pro nobis | Sancta Editha ora pro nobis | Sancta Editha sancte ora pro nobis | Sancta Katerina ora pro nobis | Omnis chorus virginum orent pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis | Omnes sancti orate pro nobis | Propitius esto parce nobis domine | Ab omni malo libera nos domine | Ab insidiis diaboli libera nos domine | Per sancta nativitatem tuam libera nos domine | Per passionem et sanctam crucem tuam | Libera nos domine | Per piissimam mortem tuam libera nos domine | Per gloriosam resurrectionem tuam libera nos domine | Per admirabilem ascensionem tuam libera nos domine | Per spiritum paraclitum libera nos domine | In die judicii libera nos domine | Peccatores te rogamus audi nos | Ut pacem nobis dones te rogamus audi nos | Ut salutem mentis et corporis dones te rogamus audi nos | Ut sanctam ecclesiam tuam regere et conservare digneris te rogamus audi nos | Ut episcopum nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos | Ut regem nostrum N. conservare digneris te rogamus audi nos | Ut reginam nostram conservare digneris te rogamus audi nos | Ut abbatissam nostram N. in bonis actibus corroborare digneris te rogamus audi nos | Mariae atque sancte Edithae conservare digneris te rogamus audi nos | Ut cunctum populum Christianum pretioso sanguine redemptum conservare digneris te rogamus audi nos | Ut fructus terrae dare et conservare digneris te rogamus audi nos | Et vitam aeternam nobis dones te rogamus audi nos | Ut cunctis fidelibus defunctis requiem aeternam donare digneris te rogamus audi nos | Fili dei te rogamus audi nos | Agnus dei qui tollis peccata mundi exaudi nos domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi parce nobis domine | Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | a02279 | Li |
| Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis laudamus te benedicimus te adoramus te glorificamus te gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam domine deus rex caelestis deus pater omnipotens domine fili unigenite Jesu Christe domine deus agnus dei filius patris qui tollis peccata mundi miserere nobis qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram qui sedes ad dexteram patris miserere nobis quoniam tu solus sanctus tu solus dominus tu solus altissimus Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria dei patris amen | 509502 | Gl |
| Clamemus omnes una voce domine miserere | Amara nobis est vita nostra | Bellis atriti pene consumpti | Curvamur peccatis opprimimur plagis | Delicta dele pacem concede | Excelsus repice pius indulge | Flagella remove venian tribue | Gemitum respice pius exaudi | h01981 | PRCS |
| Exsurge domine miserere nobis quia venit tempus miserendi | h02213 | RS |
| Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth | (A1) Altissimeque rector | (A2) Poli sede redemptor | (A3) Parce peccata cuncta | (A4) Domine misericors nobis indignis Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | (B1) Repleti sumus quam non meremur | (B3) Propter peccata quae gessimus | (B4) Gloriam tuam nobis dona | Benedictus qui venit in nomine domini | (C) Hebraeorum proIes ore concrepaverunt hosanna in excelsis | (D) Conditor aIme domine poli rector telluris gubernator maris sustentator miserere plasmae tuae quam formasti de humo ad tuam imaginem Misericors ln excelsis | (B5) Dona caelestis quaesumus Christe | (B6) Parce peccata nobis indignis | 509504.Tp28 | Sa |