In finem servo domini ipsi David | Dixit injustus ut delinquat in semetipso non est timor dei ante oculos ejus | Quoniam dolose egit in conspectu ejus ut inveniatur iniquitas ejus ad odium | Verba oris ejus iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret | Iniquitatem meditatus est in cubili suo astitit omni viae non bonae malitiam autem non odivit | Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes | Justitia tua sicut montes dei judicia tua abyssus multa homines et jumenta salvabis domine quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt | Inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluptatis tuae potabis eos | Quoniam apud te est fons vitae et in lumine tuo videbimus lumen | Praetende misericordiam tuam scientibus te et justitiam tuam his qui recto sunt corde | Non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me | Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
Psalmus in confessione | Jubilate deo omnis terra servite domino in laetitia introite in conspectu ejus in exsultatione | Scitote quoniam dominus ipse est deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuae ejus | Introite portas ejus in confessione atria ejus in hymnis confitemini illi laudate nomen ejus | Quoniam suavis est dominus in aeternum misericordia ejus et usque in generationem et generationem veritas ejus
Gloria tibi trinitas cujus larga nos bonitas illustravit gratia | Tibi laus decus potestas te majestatis honestas decet et victoria | Tu ergo factor omnium caelorum terrae marium vera sapientia | Tu deus admirabilis ac incomprehensibilis comprehendis omnia | Tu virtus magnanimitas mansuetudo humilitas tuque patientia | Tu fortis justus et pius mitis clemens propitius tu misericordia | Tu lux lucem illuminans noctem diem conterminans signa per disparia | Tu qui tempora momenta mutas per te elementa se sunt complectentia | Tu vita via veritas omnipotens tu caritas fides spes et gratia | Tu turris fortitudinis unica spes solaminis nobis in miseria | Fons ergo tu bonitatis vultu cerne pietatis vota te quaerentia | Da veniam pro peccatis solve nostrae vetustatis juga nos prementia | O veneranda trinitas o adoranda unitas o vera clementia
In finem filiis Core psalmus | Benedixisti domine terram tuam avertisti captivitatem Jacob | Remisisti iniquitatem plebis tuae operuisti omnia peccata eorum | Mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | Numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem | Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te | Ostende nobis domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis | Audiam quid loquatur in me dominus deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor | Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra | Misericordia et veritas obviaverunt sibi justitia et pax osculatae sunt | Veritas de terra orta est et justitia de caelo prospexit | Etenim dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum | Justitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos