Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen
Quia verbum hodie est caro factum ex virgines stirpe davitica | Olim quod vates cuncti praecinere fore venturum et mundi cuncta tollere peccata | Virgo virga Jessea floruit Maria attulit vitae fructum mater intacta | Quis audivit talia cuncta per saecula quod virgo incorrupta sit mater feta | Casta Mariae gestant viscera qui palmo concludit omnia | Gremiis fert haec sacrosancta quem mundus non capit figura | O semper benedicta quae tale pignus hodie edidisti alma | Ave gratia plena dominus tecum beata quia tu es virgo enixa | Cui innumera ac praemaxima caelestis boat splendens caterva | In altis gloria deo sit magna pax hominibus atque in terra