O beate Stephane quam dulce est pietatis gratiam tuum flere martyrum quam carum est amoris causa tuum laudare triumphum quia sicut in utroque polles laudabilis ita in utroque refulges mirabilis
Gloriosa dies adest qua processit praepotens ex virginis aula | Idem Deus conditor hominum factus est homo die ista | Jam in excelsis cantant sancta agmina | Regi nato hoc quoque personat simili vox nostra | Ipse namque ut curaret nostra facinora et peccata non linquens caelestia | Praesepio poni non distulit ut qui panis vivus erat nobis daret pabula | Jam nunc igitur alacres laudum feramus praeconia | Nostra certantes ut sit pura mens et conscentia | O beate protomartyr Stephane cujus instat solempnitas gloriosa | Tu petimus ut poscimus obtentu tuo fulti vitae sumere pascua | Quibus satiati adeamus digni angelorum atque consortia | Atque leti videamus Christum regem natum et virgine Maria | Regnantem cum Patre pariter in sede aethera | Cui et honor et potestas est in aeterna saecula Amen dicant omnia