Emite spiritum sanctum tuum domine et dignare sanctificanda mundare corda et corpora nostra ad percipiendum corpus et sanguinem tuum nos frangimus domine tu dignare tribuere ut in maculatis manibus illud tractemus o quam beatum pectus illud qui Christi corpus meruerit digne percipere o quam pretiosa hujus esce come scio quae efurientem faciat animam o quam lucis Christi in lustrat gratia o quam beati viri illi qui Christum meruerunt sustinere cui angeli et archangeli munera offerunt in mortali et aeterno regi alleluia
Cum vox sanguinis Ursulae et innocentis turbae ejus ante thronum dei sonuit antiqua prophetia venit per radicem Mambrae in vera ostensione trinitatis et dixit iste sanguis nos tangit nunc omnes gaudeamus et postea venit congregatio agni per arietem in spinis pendentem et dixit laus sit in Jerusalem per ruborem hujus sanguinis deinde venit sacrificium vituli quod vetus lex ostendebat sacrificium laudis circumamicta varietate et quae faciem dei Moysi obnubilabat dorsum illi ostendens hoc sunt sacerdotes qui per linguas suas deum ostendunt et perfecte eum videre non possunt et dixerunt o nobilissima turba virgo ista quae in terris Ursula vocatur in summis columba nominatur quia innocentem turbam ad se collegit turba magna quam incombustus rubus significat et quam deus in prima radice plantaverat in homine quem de limo formaverat ut sine commixtione viri viveret cum clarissima voce clamavit in purissimo auro topazio et sapphyro circumamicta in auro nunc gaudeant omnes caeli et omnes populi cum illis ornentur amen
Emitte angelum tuum domine ut dignetur sanctificare corpus et sanguinem tuum nos frangimus domine tu dignare benedicere ut immaculatis manibus illud tractemus O quam beatus venter ille qui Christum meruit portare. O quam speciosa gemma et margarita quam lucis mundi illustrat gratia. O quam beati pedes illi qui Christum meruerunt sustinere cui angeli et archangeli offerunt munera sempiterno et excelso regi alleluia.
Emitte angelum tuum domine ut dignetur sanctificare corpus et sanguinem | Nos frangimus domine tu dignaris benedicere | Cum immaculatis manibus nos peccatores | O quam beatus venter ille qui Christum meruit portare | O quam beati pedes illi qui Christum meruerunt sustinete | O quam beata speciosa gemma et margarita qui Christum meruerunt ob lactare | Ubi lux mundi ubli lux caeli et archangeli | Offerebant munera sempiterna ad excelsum regem alleluia