Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia
Alle caeleste nec non et perenne luia | Dic paraphonista cum mera symphonia | Turba et canora palinodias canta | Nam omnis usia hanc Christi genetricem die ista | Congaudet exortam per quam sibi sublatam capit vitam | Davidica stirpe sata Davidis ad sceptra est regenda prole fecundata | Nec gravidata viscera sunt tamen per ulla patris membra sed ex fide sola | Ab arce summa angelus astat Maria inquit alma | Ave plena gratia sacra et benedicta feminas inter omnes paritura | Regem qui dira mortis vincula damnabit mira cum potentia suum plasma solvens sponte sua atque beata donans vitam | Fit mox puella verbis credula et puerperam stupet et castam natum gestans speciosum forma regentem cuncta orbis regna | Haec est virgo non irrigata sed dei gratia florigera | Haec est sola cunctorum hera materna obscurans piacula | Velut rosa decorans spineta sic quod laedat nil habet Maria | Virgo Eva quod contulit prima Christi sponsa effugat Maria | O virgo sola mater casta nostra crimina | Solve dans regna quis beata regnant agmina | Potens enim cuncta ut mundi regina et jura cum nato omnia decernis in saecla et ultra subnixa es in gloria | Cherubim electa seraphim et agmina nam juxta filium posita sedes in dextera rutilat virtus lampas et socia | Nativitas unde gaudia nobis hodie affert annua | Et resonat camoenis aula in laude tua virgo Maria | Gaudet per climata orbis ecclesia dicens alleluia | Quod et palatia caeli clamant dindima usque dantia praeconia