Alleluia Laudate dominum de caelis laudate eum in excelsis | Laudate eum omnes angeli ejus laudate eum omnes virtutes ejus | Laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen | Laudate eum caeli caelorum et aquae omnes quae super caelos sunt | Laudent nomen domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt | Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit | Laudate dominum de terra dracones et omnes abyssi | Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus | Montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri | Bestiae et universa pecora serpentes et volucres pennatae | Reges terrae et omnes populi principes et omnes judices terrae | Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen domini | Quia exaltatum est nomen ejus solius | Confessio ejus super caelum et terram et exaltavit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi alleluia
Laudate dominum in caelis omnes caelorum virtutes qui vobis adjunxit socium de Bohemia natum professione monachum promotione episcopum Romae exsulem ex Prussia martyrem expansis bracchiis confitentem deum confessus est per varia genera tormentorum alleluia
Laudate dominum in caelis omnes caelorum virtutes qui vobis adduxit sociam nomine et opere Scholasticam professione monacham perfectione Christi sponsam hujus mundi exulem patrie vere quaesitricem pompae diabolicae contemptricem deum confessam per virtutem animi in defessam
Angeli archangeli throni et dominationes principatus et potestates virtutes caelorum cherubim atque seraphim patriarchae et prophetae sancti legis doctores apostoli omnes Christi martyres sancti confessores virgines domini anachoretae sanctique omnes intercedite pro nobis