| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed in his qui te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximens a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Spreta sui vir devotus generis flagitia veritatis sequeretur promptior vestigia ac proinde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus quem virilem prorsus esse bello adprobaverat | Elegans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum corde Christum Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christi in virtute dari sibi patrem imprecans ilico deo favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adiens postulata impetravit virgam suam frondere virtute qua roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum se persequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi proinde convocati milites cum beato Christophoro fonte almo lavacri expiati gaestiaebant rudimenta fidei | Unde hunc deinde istos colligatos milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum pensum radi ungulis denudatis donec costis carnibus discerperent | Aquilinam tunc deinde sanctamque Gallenicam poenis actas sevienter litat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigit sed nusquam illum flammae pyrsus validus non secus ut aurum fulgens rutilans egreditur | Sociis dehinc ad astra decem missis milibus quos pro Christo desecavit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provebitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula | a06898.1 | H |
| Congaudent angelorum chori gloriosae virgini | Quae sine virili commixtione genuit | Filium qui suo mundum cruore medicat | Nam ipsa laetatur quod caeli jam conspicatur principem | In terris qui quondam sugendas virgo mammillas praebuit | Quam celebris angelis Maria Jesu mater creditur | Qui filii illius debitos se cognoscunt famulos | Qua gloria in caelis ista virgo colitur quae domino caeli praebuit hospitium sui sanctissimi corporis | Quam splendida polo stella maris rutilat quae omnium lumen astrorum et hominum atque spirituum genuit | Te caeli regina haec plebicula piis concelebrat mentibus | Te cantu melodo super aethera una cum angelis elevat | Te libri virgo concinunt prophetarum chorus jubilat sacerdotum apostoli Christique martyres praedicant | Te plebes sexus sequitur utriusque vitam diligens virginalem caelicolas in castimonia aemulans | Ecclesia ergo cuncta te cordibus teque carminibus venerans | Tibi suam manifestat devotionem | Precatu te supplici implorans Maria | Ut sibi auxilio circa | Christum dominum esse digneris per aevum | ah53104 | Sq |
| Christum qui nos redemit per (...) | 100076 | I |
| Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Per Christum dominum nostrum qui post resurrectionem suam omnibus discipulis suis majestus apparuit et ipsis cernentibus est elevatus in caelum ut nos divinitatis suae tribueret esse participes | Et ideo cum angelis et archangelis cum thronis et dominationibus | Cumque omni militia caelestis exercitus hymnum gloriae tuae canimus sine fine dicentes | g02791 | Pr |
| Noctis tempus jam praeterit jam gallus canent viribus gallo canente spes redit egris salus refunditur | Somnum gravati surgite cordis reatum pandite Jesu quae laudem dicite quae nos redemit sanguine | Non ut fax discipulus qui pacem ferens osculo et dolo tenens pectore turbis magistrum tradidit | Jesus captus ab impiis disparguntur discipuli locutus est ut dominus noctis ferens scandalum | Jesus suis discipulis dum crucem suam predicat negaris esse praemonet petrus facturus abnegat | Petrus fervens spiritu sequitur in praetorio sed agnitum discipuli negavit christum dominum | Petrus jurabat omnibus se non novisse hominem vox nam quae galli resonat et petrus culpam meminit | Jesus dum petrum respicit fidem petri dum suscipit petrus quae flendo recipit quod ante paulo admiserat | Et nos precamur domine fidem petri recipere fide quae apostolica flere pro nostra crimina | Gallo canente venimus laudes deo persolvimus confessionis proprie dantes ei veram fidem | Abscedat princeps demonum cum noxiis phantasmatum jam nos piavit veritas jam probra tersit caritas | Hinc te deus te poscimus ut per vagantes demonas signum salutis dextruas nos a pavore liberans | Hac noctis hora praescium david futurae gloriae deo preces multiplicat in matutinis excubans | Et nos oportet surgere illo vigore corporis illo quae voto spiritus quod expiemur sordibus | Exsurge nobis cum deus laudes tuorum suscipe lustrando corda lubrica lucis novella gratia | a01756 | H |
| Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte mors hoc corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis perditoris arte ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali caro factus prodiit | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Qui acetum fel arundo sputo clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur sanguine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulces clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor nitescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre saeculi atque portum praeparare nauta mundi naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Dulce carmen lingua promat dulce mellos pronat laudes coronat canendo et tropheum concinnat qualiter redemptor mundo crucis lignum prodiit | Barbarorum dum formidant Constantinus impetus fulgida micans olimpo crux ni te scit Augusto jussu monitor super no in hoc signum vinceret | Talia facere signa populo quam viderat praecipit crucem prae irae reque ante cedere belli contulit triumphum victor de certamine | Aebreorum cetum vocans regis mater Aelia crucem Christi requisibit quo lateret cespite cujus decus hostem vicit dimicante Augusto | Elegit viros perfectos doctos legem obtimam igne voluit urendos ne vera per doceret hoc sum me memorum tactus juda mei offerunt | Protinus set rudi jussit Judam sibi traditum retro victum detineri mancipat jejunium usque quo locum sacratum designaret proprium | Septies dum sol recurrit suae vicis ordinem civis ori non defertur sub trauntur pocula properare pollicetur ad locum calvarie | Illico electus inde praece fundit domino ut salutis nostrae signum crucis pater fieret suam effamaret mirram nectaris fraglantia | Omnia Christus fidei concedat omnes per Christum supplice precari senserat fideliter cuncta datur postulanti quod credes petierit | Quinque es quater in altum dum fodisset passibus tres quas cruces requisibit cruces ipse detulit quem sit una crux salutis morti morte comprobas | Vox respentes praestrepebant in vera clamitans veteris venans stellas memorans qua Christe erat Judam ego incitabus nunc me Judas expulit | Dominum Judas deposcit exorando fletibus sacri corporis ut sui propalet fixorio rutilans quasi probatum aufferaurum obtimum | Regis frenos adque optans vatis ut praedixerat pax ut vella subsequatur salivares faceret secundum domini quodes set aequas freno detulit | Hic redemptor mundi Christus judex qui venturus est decies pax quina luxtra per voluta temporum crucis lignum exibens vis credemptore mundi mox infernus tremuit solvit vincla dum natorum quod per terra reddidit ascendit crucem excelsum salutem que reddidit | Constantinus regi princeps jam initer proelio tegitur vexillo crucis demonstrasti sidero belli contulit triumpho victor de certamine | Veritas possit vati caeli regem pandere quae venturus liberaret prisca lave genere omnium venturus inde legibus distringere | Quaesum salvanda natus agmina lugentium te prophetae cecinerunt redemptorem omnium trophaeumque mortis gustans dans vexillum frontibus | Illico alectus inde septima die vice ad locum dei sacratum porperat perniciter solisque resplendens crucis septies emicuit | Lignum namque praetiosum de tulit dominicum ejus qui virtus procellens excitavit mortium ad cujus virtusque exemplum cunctis gaudet populum | Vox serpentis praestrepebant quae hos in mundissimi quod sua sede delectus privaretur fortites ego Judam incitavi nunc me Judas expulit | Quoniam Judas deposcit exorando fletibus ut nostrae salutis donum proderet frix orio sibi quae fraglaret odor duplici nectareo | Omnia Christi fidei concedat omnipotens quiquid supplici precatus senserat simpliter cuncta ferrens dei tatis ad exhibet dum omnia | Mox clavos meum salutis laudem annus attigit ad expugnam dum hostis belli salivares exspugnam infigit equus vultis passionis equus freno detulit | Quem totus mundus non capit monumento cluditur tertia die resurgens saxum retro volvitur tellus pondus astra polum adest victor omnium | Gloria et honor deo virtus et imperio un apatri filioque inclito paraclito qui laus et potestas per aeterna saecula | a06730 | H |
| O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed dum quisque te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximiis a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Secreta sui devotus generis flagitia ut veritatis sequeretur promptior vestigia atque inde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus | Eligans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum mentem sec jam Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christe in virtute sibi dare patrem imprecat illico favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adsistit postulavit impetravit virgam suam frondere virtutem quam roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum semper sequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi deinde provocati milites cum beato Christophoro fontem agni lavacris expiati gaestiaebant rudimento gratiae | Inde tunc beatum istum colliganter milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum tensum radi ungulis denudatis ejus costis carnibus discerperent | Aquilina tunc deinde sanctamque Gallenica poenis actas sevientes dicat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigissae nusquam illum flammae pirus validus nam secus ut aurum fulgens rutilans aggreditur | Sociis dehinc ad astra decem missos milites quos pro Christo de secabit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provolvitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula | Amen | a06898 | H |
| Per Christum per quem lumen (...) | 203801 | A |
| Deus pater qui dominum Jesum Christum suscitabit a mortuis et nos suscitabit per virtutem suam | h01530 | ANT |
| Deus pater qui dominum Jesum Christum suscitabit a mortuis et nos suscitabit per virtutem suam | h01076 | ANT |
| Christe immense dominator sancte custodi plebem quam tu redemisti sanguine sacro tuo pretioso ipse salvasti | Claritas fulgit dominusque fecit in Bethania ad Lazarum venit quem suscitavit et gloriam suam manifestavit | Maria autem domi retenta quem exspectabat pietas immensa illi occurrit et annuntiabit sororque Martha | Magister adest occurrunt sorores et lacrimantes Christum confitentes sic meruerunt ut viderent fratrem suum resurgentem | Ad monumentum exclamabat Jesus Lazare veni dominusque tecum ille surrexit et omnis caterva ibi convertit | In Samaria ut homo sitivit et mulieri peccata dimisit caecus enim natus lumen magnum vidit in Siloe | In Samaria fecit confitentes in Bethania Lazarum surgentem surdos audientes et mutos loquentes quos visitavit | Gloria patri trino sempiterno gloria Christo spirituique sancto praedicet trinum pia voce nomen omne per aevum | Amen | a07239 | H |