Alleluia Confitebor tibi domine in toto corde meo in consilio justorum et congregatione | Magna opera domini exquisita in omnes voluntates ejus | Confessio et magnificentia opus ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi | Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus | Escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui | Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo | Ut det illis hereditatem gentium opera manuum ejus veritas et judicium | Fidelia omnia mandata ejus confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate | Redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen ejus | Initium sapientiae timor domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio ejus manet in saeculum saeculi
Haec est dies quam fecit dominus hodie dominus afflictionem populi sui respexit et redemptionem misit hodie mortem quam femina intulit femina fugavit hodie deus homo factus id quod fuit permansit et quod non erat assumpsit ergo exordium nostrae redemptionis devote recolamus et exsultemus dicentes gloria tibi domine