- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Inviolata caelorum regina mundi domina mater innuba virgo necne puerpera hodie regna conscendens etherea transmeans cuncta angelorum agmina ovans caeli phalanx adest obviam filius ipse laetus properat teque secum sede patris collocat unde nos juva prece sedula quae fecunda et inviolata permansisti | 006759.Tp7 | Psl |
| Mundi domina caeli regina virgo et mater Christi Maria audi clamantes juva te rogantes et pro quibus tuus filius fudit sanguinem tu pro illis funde incessanter thymi amata precum | a08328 | A |
| Lux et gloria regis summi Maria eleison | In cujus vita gaudent cuncta Maria eleison | Quae nobis potes subvenire Maria eleison | O mundi domina caelorum regina nostri Maria eleison | Per mortem filii a poena perhenni pia Maria eleison | Tu es mater patris decus castitatis virgo Maria eleison | Medicina aegrotis vera o Maria eleison | Quae regentem portasti cuncta o Maria eleison | Quem semper pro famulis orans o Maria eleison | ah47155 | Ky |
| Alleluia | Alme Jesu qui gubernas cuncta | Luce tua corda nostra inflamma | Tibi grata quo persolvamus vota | Qui es corona laus atque palma virginum perpetua | Quarum regina virgo constat Maria mundi sola domina | Quae gravida te innupta genuit puerpera et lucida maris stella caelorum reseravit aurea regna| Cujus virgines sacrae sancta sequentes vestigia mundi prospera et adversa tempserunt mente pura et fide clara | Saeva tormenta sufferentes maxima | Mox ad mansura pergentes et aeterna angelorum gaudia | Quarum pia nos suffragia hac in vita ab omni prava mundent culpa et post mortem ad celsa perducant regna | ah40394 | Sq |
| O decus virginitatis virgo sola mater innupta sola virgo ante partum virgo in partu virgo post partum mater Christi templum dei domini sponsa mundi domina et caeli regina | 601561 | R |
| Hac clara die turma festiva dat praeconia | Mariam concrepando symphonia nectarea | Mundi domina quae est sola castissima virginum regina | Salutis causa vitae porta atque caeli referta gratia | Nam ad illam sic nuntia olim facta angelica | Ave Maria gratia dei plena per saecula | Mulierum pia agmina intra semper benedicta | Virgo et gravida mater intacta prole gloriosa | Cui contra Maria haec reddit famma | In me quomodo tua jam fient nuntia | Viri novi nullam certe copulam | Ex quo atque nata sum incorrupta | Diva missus ita reddit adfata | Flatu sacro plena fies Maria | Nova efferens gaudia caelo terrae nati per exordia | Intra tui uteri claustra portas qui gubernat aethera | Omnia qui dat tempora pacifica | ah53098 | Sq |
| Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam | ah48102 | Sq |
| Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia | ah07107 | Sq |
| Regina mundi et domina virgo Maria perpetua intercede pro nostra pace et salute quae genuisti Christum dominum salvatorem omnium | g00292.1 | Cm |
| Ave domina mundi Maria ave caelorum regina ave virgo virginum per te venit redemptio nostra tu inter mulieres speciosissima inter omnes et super omnes benedicta juxta filium tuum virgo et super choros angelorum posita pro nobis rogamus rogita ut valeamus te videre et in aeterna tuo vivamine gaudere gloria | 200450 | A |
| Almae caelorum turmae concrepent alleluia | In die hac sacrosancta sanctis omnibus splendida | Quae nobis extat annua sed his est continua | Celsa angelorura agmina laude jucunda Christo resultent organa | Mundanaque modulamina jam nunc intonant praeconia cum laetitia | Quae supra sidera pulchra quae sunt profanda | Quae sunt omnimoda laudum genera | Proclament voce sonora Christum Dominum laudantia per saecula omnia | Qui sanctorum gloria est et victoria laus et corona lux atque laetitia | Praestans illis talia aurea praemia | Quae vox humana non explicat aliqua | O stella maris inclita O domina mundi regina Oratione pia tu nostra ablue facinora | Donante dei gratia cujus sacra rutilant dona queis aeternae vitae consequimur magna praemia | Per suffragia tua beata virgo puerpera | Porta aurea purpura regis atque dignissima | Vox angelica quam clara quae deo semper concinit alleluia | Terra que sata humana quam beata sanctorum sunt agmina | Quae patriarchica lustrat plebs atque prophetica | Lux apostolica mors ac martyrum pretiosa | O praesulum perspicua confessorum praecelsa atque virginea omniaque sancta agmina | Quam pulchra sunt et quam laeta trinitatem sanctam cernentia per cuncta in gloria aeterna saecula | Quae sua miseratione nos abluat ab omni macula | Et sua pietate sola sanctis jungat in illa patria | In qua sine fine regnat pax sempiterna | ah37095 | Sq |