GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Qua Stephanus repletus inimicos prece sublevat LAUDAMUS TE Quem jubilant astra caeli et creata cuncta collaudant BENEDICIMUS TE Quem benedicunt caelestia et terrenorum omnis generatio ADORAMUS TE Cujus solius potestas saeculis fuit prior omnibus ut erit GLORIFICAMUS TE O gloriosissime regum qui tuos sanctos coronis jocundissimus donas ornari GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN Qua celebris sanctus iste fuit mire semper preditus
Puer ascendentem ulnis senex spiritu sancto repletus atque dixit tu es vere lumen verum gloriam plebis tuae Israel deus noster lumen de lumine deus in templo praesentatus est puer
Quod chorus vatum venerandus olim spiritu sancto cecinit repletus in dei factum genetrice constat esse Maria | Haec deum caeli dominumque terrae virgo concepit peperitque virgo atque post partum meruit manere inviolata | Quem senex justus Simeon in ulnis in domo sumpsit domini gavisus hoc quod optavit proprio videret lumine Christum | Tu libens votis petimus precantum regis aeterni genetrix faveto clara quae celsi retinens Olympi regna petisti | Sit deo nostro decus et potestas sit salus perpes sit honor perennis qui poli summa residet in arce trinus et unus