Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)
Si apprenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitates quas patior in statera | Quasi harena maris graviora apparerent unde et verba mea dolore sunt plena | Quia sagitte domini in me sunt quarum indignatio et vivit spiritum meum et terrores domini militant contra me | Numquid rugiet onager cum habuerit erbam aut mugiet vos cum ante praesepe plenum steterit ut potest comedi insulsum quod non est sale conditum aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem | Animae enim esurienti aetiam amara dulcia esse vindentur | Quae prius tangere nolebat anima mea nunc per angustia cibi mei sunt | Quis det ut veniat ad deum petitio mea ex quo expeto tribual mihi deus et qui coepit ipse me conterat | Solvat manum suam et succidat me et haec mihi sit consolatio | Ut affliges me dolorem non parcat nec contradicam sermonibus sancti | Quae est enim fortitudo mea ut sustineam aut quis finis meus ut patienter agam | Nec fortitudo lapidum fortitudo mea nec caro mea enea est | Ecce non est auxilium mihi in me et necessarii quoque mei recesserunt a me | Qui tollit ab amico suo misericordia timorem domini dereliquid | Fratres mei petierunt me sicut torrens qui raptim transiit in convallibus | Qui timent pruinam irruet super eos nix | Tempore quod fuerint dissipati peribunt et ut incaluerint solventur de loco suo | Involute sunt semitae gressus eorum ambulabunt in vacuum et peribunt | Considerate semitas Theman itinera Sabaa et expectate paulisper | Confusi sunt quia speravi venerunt quoque usque ad me et pudore cooperti sunt | Tunc venistis et modo videntes plagam meam timetis | Numquid dixi afferte aliquid mihi et de substantiam vestram donate mihi vel liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me | Docete me et ego tacebo et si quid forte ignoravi instruite me | Quare detraxistis sermonibus veritatis cum et vobis nullus sit qui possit arguere | Ad increpandum tantum eloquia concinnatis et inventum verba profertis | Super pupillum irruistis et subvertere nitimini amicum vestrum | Verumtamen quod coepistis explete praebete aurem et videte an mentiar | Respondite obsecro absque contemtione et loquentes in quod justum est judicate | Ut non invenietis in lingua mea iniquitatem nec in faucibus meis stultitia personabit