Spiritus sanctus replevit totam domum ubi erant apostoli et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto alleluia alleluia alleluia
Spiritus sanctus replevit totam domum ubi erant apostoli et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis prout spiritus sanctus dabat eloqui illis alleluia alleluia alleluia
Contemplationis dulcedini intentum sanctus spiritus replevit Judocum qui et locum futurae quietis praescivit et praesciendo ibidem se mansurum praedixit
Si quis diligit me sermonem meum servabit et pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed ejus qui misit me Patris Haec locutus sum vobis apud vos manens Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo hic mundus dat ego do vobis Non turbetur cor vestrum neque formidet (...)
Spiritus domini replevit totam domum ubi erant apostolo et apparuerunt illis dispertite linguae tanquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis pro ut spiritus sanctus dabat loqui illis alleluia