In diebus illis vidi supra montem Sion agnum stantem et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis et audivi vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum et tamquam vocem tonitrui magni et vocem quam audivi sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis et cantabant quasi canticum novum ante sedem dei et ante quattuor animalia et seniores et nemo poterat dicere canticum nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hi sequuntur agnum quocumque ierit hi empti sunt ex hominibus primitiae deo et agno et in ore ipsorum non est inventum mendacium sine macula enim sunt ante thronum dei
Omnis Christi actio nostri sit instructio ergo pangat haec lectio quae sit Johannes visio | LECTIO libri apocalypsis Johannis apostoli | Qui mentis vidit acie caelestis numen curiae | IN DIEBUS illis | Dum quod ab aevo latuit per Johannem patuit revelantem caelica voce evangelica | VIDI supra montem Sion agnum stantem | Inmunem ab omni peccato communem hominum sub peccato nato | ET CUM eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis | Qui heredes Christi constitui legem sui calicis sunt consecuti | ET AUDIVI vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum | Sanctimoniam deitatis vociferantem in sedesque deitatis agnum magnificantem | ET VOCEM quam audivi sicut cytharoedorum citharizantium in citharis suis | Quia caelesti munere freti aeterno gaudio sunt repleti | ET CANTABANT quasi canticum novum ante sedem et ante quattor animilia et seniores | Hymnum et gloriam salutem et victoriam | ET NEMO poterat dicere canticum illud nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra | Quorum corpora morte cruentata sacrificium Deo sunt inmolata et qui de terra empti sanguine ipsius sunt redempti | HI SUNT qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt | Hi sunt qui castitatis florem ab illecebris mundi et delitus crebris converterunt in divinitatis amorem | HI SEQUUNTUR agnum quocumque ierit | Animi integritate perfecta caritate et corporis sinctitate | HI EMPTI sunt ex hominibus primitiae Deo et agno | Hos sibi dextera patris delegit pugiles ecclesiae matris | ET IN ore ipsorum non est inventum mendacium | Quia gratia Dei amplexati impius monitis nequaeunt esses frustrati | SINE macula sunt ante thronum Dei | O dulcis contemplatio miranda relatio stupet naturae ratio quod deitatis actio in carne sit locatio
Vidi supra montem Sion agnum stantem et cum eo centum quadraginta quattuor milia | Habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis | Et cantabant canticum novum ante sedem dei et resonabat terra in voces illorum