Eximie praesul et pie pastor noster sancte et beate Wolfgange ovilis olim tibi commissi oviumque tuarum curam et custodiam ne desere sed a spiritalium insidiis luporum et quarumcumque incursionibus tribulationum ad te suffragium quaeritantes consueta nos pietate miseratus suscipe
Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia