Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Joannes testis ipsi scribens in apocalypsi vere vidi vere scripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hi sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit tibi deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem plasmavit homine | Lucas bos est in figura ut praemonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Sed Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis visus sensus spiritalis rota gressus est aequalis ala contemplatio | Paradisus his rigatur viret floret fecundatur his habundat his laetatur quattuor fluminibus | Fond est Christus hi sunt rivi fons est altus hi proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte deitatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab imo superius
Jucundare plebs fidelis cujus pater est in caelis recolens Ezechielis prophetae praeconia | Est Johannes testis ipsi dicens in apocalypsi vere vidi vere soripsi vera testimonia | Circa thronum majestatis cum spiritibus beatis quattuor diversitatis astant animalia | Primum formam aquilinam et secundum leoninam sed humanam et bovinam duo gerunt alia | Formae formant figurarum formas evangelistarum quorum imber doctrinarum stillat in ecclesia | Hii sunt Marcus et Matthaeus Lucas et quem Zebedaeus pater misit ad te deus dum laxaret retia | Formam viri dant Matthaeo quia scripsit sic de deo sicut descendit ab eo quem formavit homine | Lucas bos est in figura ut demonstrat in scriptura hostiarum tangens jura legis sub velamine | Marcus leo per desertum clamans rugit in apertum iter fiat deo certum mundum cor a crimine | Est Joannes ala bina caritatis aquilina forma fertur in divina puriori lumine | Quattuor describunt isti quadriformes actus Christi et figurant ut audisti quisque sua formula | Natus homo declaratur vitulus sacrificatur leo mortem depraedatur et ascendit aquila | Ecce forma bestialis quam scriptura prophetalis notat sed materialis haec est impositio | Currunt rotis volant alis lux est insus discretalis rota sensus hiberalis ala contemplatio | Paradisus hiis rigatur viret floret fecundatur hiis habundat hiis laetatur quattuor fluminibus | Christe fons est hii sunt rivi fons est altus hii proclivi ut saporem fontis vivi ministrent fidelibus | Horum rivo debriatis sitis crescat caritatis ut de fonte pietatis satiemur plenius | Horum trahat nos doctrina vitiorum de sentina sicque ducat ad divina ab hymno superius
Isti sunt duo viri pretiosi martyres qui Roma pro Christi nomine ad praedicandum venerunt et sub Maximiano crudeli principe mortem gloriosam decreverunt suscipere