Jam lucis orto sidere deum precemur supplices ut in diurnis actibus nos servet a nocentibus | Linguam refrenans temperet ne litis error insonet visum fovendum contegat ne vanitatis hauriat | Sint pura cordis intima absistat et vecordia carnis terat superbiam potus cibique parcitas | Ut cum dies abscesserit noctemque sors reduxerit mundi per abstinentiam ipsi canamus gloriam | Christe caelorum conditor qui dominaris omnia placabilis nos respice precamur tui famuli | Ora prima jam psallimus laudes tuas referimus quod in noctem sanabimus tu patri parce quaesumus
Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium | Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus | Demptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera | Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae | Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt | Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere | Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia | Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi | Amen
Jam lucis orto sidere deum precemur supplices ut in diurnis actibus nos servet a nocentibus | Linguam refrenans temperet ne litis horror insonet visum fovendo contegat ne vanitates hauriat | Sint pura cordis intima absistat et vecordia carnis terat superbiam potus cibique parcitas | Ut cum dies abscesserit noctemque sors reduxerit mundi per abstinentiam ipsi canamus gloriam | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum