O Christe virginum gloria | Sponsus palma et victoria | Te virgo beata cernit hodie Catharina in patris dextera | Obtinet ut sponsa tua gaudia ejus praesta nobis per merita dona salutis
Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui corporali jejunio vitia comprimis mentem elevas virtutem largiris et praemia | Per Christum dominum nostrum | Per quem majestatem tuam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes
Vexilla regis prodeunt fulget crucis mysterium qua vita mortem pertulit et morte vitam protulit | Quae vulnerata lanceae mucrone diro criminum ut nos lavaret sordibus manavit unda et sanguine | Impleta sunt quae concinit David fideli carmine dicendo nationibus regnavit a ligno deus | Arbor decora et fulgida ornata regis purpura electa digno stipite tam sancta membra tangere | Beata cujus bracchiis pretium pependit saeculi statera facta corporis tulitque praedam Tartari | O crux ave spes unica paschale quae fers gaudium piis adauge gratiam reisque dele crimina | Te fons salutis trinitas collaudet omnis spiritus quibus crucis victoriam largiris adde praemium | Amen
Lux o decora patriae slavisque amica gentibus salvete fratres annuo vos efferemus cantico | Quos Roma plaudes excipit complexa mater filios auget corona praesutum novoque firmat robore | Terras ad usque barbaras inferre Christum pergitis quot vanus error luserat almo repletis lumine | Noxis soluta pectora ardor supernus abripit mutatur horror veprium in sanctitatis flosculos | Et nunc serena caelitum locati in aula supplici adeste voto slavicas servate gentes numini | Errores mersos unicum ovile Christi congreget factis avitis aemula fides virescat pulchrior | Tu nos beata trinitas caelesti amore concita patrumque natos inclyta da persequi vestigia | Amen
Beata nobis gaudia anni reduxit orbita cum spiritus paraclitus effulsit in discipulos | Ignis vibrante lumine linguae figuram detulit verbis ut essent proflui et caritate fervidi | Linguis loquuntur omnium turbae pavent gentilium musto madere deputant quos spiritus repleverat | Patrata sunt haec mystice paschae peracto tempore sacro dierum numero quo lege fit remissio | Te nunc deus piissime vultu precamur cernuo illapsi nobis caelitus largire dona spiritus | Dudum sacrata pectora tua replesti gratia dimitte nostra peccamina et da quieta tempora | Sit laus patri cum filio sancto simul paraclito nobisque mittat filius charisma sancti spiritus
O virgo Catharina omni laude digna mater nostra ter sancta quaterque beata cum prece devota servorum pia suscipe vota nam sponsus pro quo passa es in terris gloria et honore te coronavit in caelis