- Log in to post comments
| ah54221 Sq | Imperatrix gloriosa potens et imperiosa Jesu Christi generosa mater atque filia | Radix Jesse speciosa virga florens et frondosa quam rigavit copiosa Deitatis gratia | Auster lenis te perflavit et perflando fecundavit aquilonem qui fugavit sua cum potentia | Florem ergo genuisti fructum atque protulisti Gabrieli dum fuisti paranympho credula | Joseph justus vir expavit ista dum consideravit sciens quod non irrigavit florescentem virgulam | Bene tamen conservavit arcanum nec divulgavit sponsam sed magnificavit honorans ut dominam | Caeli quondam roraverunt nubes ex quo concreverunt concretaeque stillaverunt virginis in situlam | Res miranda res novella nam procedit sol de stella regem dum parit puella viri tori nescia | Ergo clemens et benigna cunctorumque laude digna tuo nato nos consigna pia per suffragia | Ut carnali qua gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia |
| a06908 H | Plebs deo dicata pollens et caterva multiplex coetus et conventur omnis tentus orbis ambitus sanguinis quos mundat unda singularis victima | Aurium claros meatus et profunda pectoris corde intima simulque mentis alta pandite res pia narratur omnes hunc venite praepetes | En nova processione prosilit miraculum dum medelle substat ordo plenus omni munere nam vigent cosmas et alter Damianus inclyti | Ore tactu posse jussu comedendi gratiam igne fessi igne verbi cuncta siccant morbida arte libri arte caeli tota curant languida | Quicquid illis esse substat ad salutem proficit una virtus formet ipse quaesunt vitalia dum viget totum quod ore quod manu determinant | Ossa nervi vel medullae sanguis artus viscera spiritus et omne pectus anxiosum tediis totam sanctos ferre plena sic medulla postulant | Ut ruat daemon et horror langor ulcus decidat gratia culpa sequatur et scelus clementiam sit malis omnino finis et bonis aeternitas | Gloria patrinatoque semper et paraclito laus potestas atque virtus gratiarum copia quis deus vibit per omne saeculorum saecula | Amen |
| ah54143 Sq | Mane prima sabbati surgens dei filius nostra spes et gloria | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia | Resurgentis itaque Maria Magdalenae facta est praenuntia | Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia | O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita | Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia | Quae dum plorat et mens orat facto clamat quod cor amat Jesum super omnia | Non ignorat quem adorat quid precetur sed deletur quod mens timet conscia | O Maria mater pia stella maris appellaris operum per merita | Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita | Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primordia fuderunt in ecclesia | Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia | O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia | Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia | Amen dicant omnia |
| a03005 H | Urbis Romuleae jam toga candida septem pontificum destinat promicat missos Hesperiae quos ab apostolis assignat fidei prisca relatio | Hi sunt perspicui luminis indices Torquatus Ctesiphon atque Hesychius hinc Indalecius sive secundus est juncti euphrasio caecilioque sunt | Hi evangelica lampade praediti lustrant occiduae partis artentia quo sic catholicis ignibus ardeant ut cedant facibus furva nocentia | Accis continua proxima fit viris bis senis stadiis qua procul insident mittunt asseculas escula quaerere quo fessa dapibus membra reficerent | Illic discipuli idola gentium vanis inspiciunt ritibus excoli quos dum sic agere fletibus immorant terrentur potius auribus impiis | Mox insana fremens turba satellitum in his cum fidei stigmata nosceret ad pontem fluvii usque per ardua incursu celeri hos agit in fugam | Sed pons praevalido murice fortior in partes subito pronus resolvitur justos ex manibus hostium eruens hostes flumineo gurgite subruens | Haec prima fidei est via plebium inter quos mulier sancta Luparia sanctos aggrediens cernit et obsecrat sanctorum monita pectore collocans | Tunc Christi famula obsequio parens sanctorum instituit condere fabricam quo baptisterii unda patesceret et culpas hominum gratia tergeret | Illic sancta dei femina tingatur et vitae lavacro tincta renascitur plebs in continuo pervolat ad fidem et fit catholico dogmate multiplex | Post haec pontificum cara sodalitas partitur properans septem in urbibus ut divisa locis dogmata funderent et sparsis populos ignibus urerent | Per hos Hesperiae finibus indita illuxit fidei gratia praecoqua hinc signis variis atque potentia virtutum homine credere provocant | Exhinc justitiae fructibus incliti vitam multiplici faenere terminant consaepti tumulis urbibus in suis sic sparso cinere una corona est | Hinc te turba potens unica septies oratu petimus pectoris abditi ut vestris precibus sidus in aetheris portemur socii civibus angelis | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus est saeculorum valide saecula continens |
| a06476.1 H | Clara sanctorum una Jerusalem mater conlaudant nimium laetare filii multi quia sunt desertae quam viri habens | Jacobus ob hoc tuus dictus justus sacram conscendit sacer et sacerdos intrat sanctorum solus hic in sancta virgo quod extat | Carne hic ferret domini vocatur gratia fretus et apostolatus inbuit plebes pia custodiri dogmata Christi | Ardua ob hinc positus in arce amalis Christum ut neget venisset confutat dogma is et impiorum Parish eorum | Ad hoc impulsus solo et prolectus stat et in Jesus memorat quod ante mox que folionis unus fuste sacrorum cerebrum quatit | Poscimus maesti pie et benigne martyr excelse plebique consexe plebi convulse durum lugam pelle remove | Sit salus aegris sit qui es defunctis sit vigor ferris sit remota pestis vitiis pulsis miseris sit caeli aditur patens | Sit domino laus patri adque nato triplici honor nimium cum sancto nomini trino dicta tu soli sidera clament |
| g03034 Sq | Alleluia alma Christi intona magnalia | Inclyta fratrum turma | Et personet devota carmina | Universa Christi ecclesia | Quo postquam plurimas mentis ebdomadas hac die octava donemur gratia | Qua una sanctorum pia triumphant agmina | Coetibus angelicis juncta et semper alternant hoc | Alleluia |
| g02531 Sq | Mane prima sabbati surgens Dei filius nostra spes et gloria Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa Victoria Cujus resurrectio omni plena gaudio consolatur omnia plena gaudio consolatur omnia Resurgentis itaque Maria Magdalene facta est praenuntia Ferens Christi fratribus ejus morte tristibus exspectata gaudia O beati oculi quibus regem saeculi morte jam deposita prima est intuita Haec est illa femina cujus cuncta crimina ad Christi vestigia ejus lavit gratia O Maria mater pia stela maris appelaris operum per merita Matri Christi coaequata dum fuisti sic vocata sed honore subdita Illa mundi imperatrix ista beata peccatrix laetitiae primodria fuderunt in ecclesia Illa enim fuit porta per quam salus est exorta haec resurgentis nuntia mundum replet laetitia O Maria Magdalena audi vota laude plena apud Christum chorum istum clementer concilia Ut fons summae pietatis qui te lavit a peccatis servos suos atque tuos mundet data venia Amen dicant omnia |
| ah53164 Sq | Gaude caterva diei praesentis celebrans annuatim festum per quod totius mundi gaudent climata | Honore praeclaro et digno mens exsultet pia dignos concentus modulans et organa | Angelorum laetantur archangelorum et agmina | Sanctorum chorus omnis mira triumphat laetitia | Cum quibus hololampas Johannes micat | Superans solis jubar luce corusca | O quanta Dei pietas nam Zachariam senio labentem caelestis adfatur nuntius proferens talia | Oratio Deo tua est exaudita gravida manebit Elisabeth uxor filium tibi paritura | Quam felix quam digna quam sancta promissio voce prolata angelica | Quam clarus in mundo processit flos hodie divina ferens aromata | Fulgore perenni ecce rutilat dies ista saeculo donans gaudia | Lucerna Johannes caeli perlustrat rem publicam splendidus Christi gratia | Praecellit patriarchas necnon et prophetas | Angelis consimilis dignitate summa | O plusquam propheta gemma sanctorum clara paradisi diadema mundi stella et lampas splendiflua | Victrice palma sublimatus exsultas inter choros angelorum cernens altam Deitatis usiam | Tu saeculi Dominum Jordanis in fluenta | Meruisti tingere o Johannis Baptista | Tam benigna tam gloriosa meritorum obtines insignia | Quis sanctorum hac promeruit sublimari honoris potentia | Fideles jam psallite laudibus dantes clara gaudia | Devotis obsequiis colite modo haec sollemnia | Praecursoris inclita rex regum Deus semper tibi summa potestas sit virtus laus gloria | Qui gubernas omnia jam nostra clemens vota fac tibi dignissima Johannis per merita | Amore flagranti nostras mentes irradia | Concedens beata nobis indignis gaudia | Ut tibi melos supernum laude perpetua | Cantemus tecum regnantes cuncta per saecula | Amen vox sonet nostra |
| ah47152 Ky | Kyrie rex virginis lux luminis fons trini numinis eleison | Lactandum das virgini verbum Domini eleison | Mariam qui fecisti matrem Christi Quem tu genuisti eleison | Christe salus matris salutare patris eleison | Ventrem per intactum verbum caro factum eleison | Magnus et modicus gigas Davidicus eleison | Kyrie spes Mariae promisse gratiae eleison | Per Ave tam suave mitans nomen Evae eleison | Spiritus Dei dignus digitus unctio paraclitus | In pia virgine sperantia corda reple gratia | O decus laudantium Mariae filium eleison |
| ah08138 Sq | Jubilemus fratres mei votiva laetitia | Beati Bartholomaei colentes solemnia | Quem doctorem dum sortitur tenebrarum patria | Verae lucis insignitur sacramentis India | Ibi verbis et exemplis multa plebis milia | Lucrifecit fusis templis et eorum gloria | O praedicanda quae divina gessit manus per eum miracula | Silent infanda quae solebat dare vanus Astaroth oracula | Incendi se daemonium clamat per pseustitium tace pestis Dei testis inquit damnatissima | Aeger ad haec convaluit grates quantas valuit agens Deo et cum eo turba devotissima | Deprecatur rex pro nata morbo Polymius lunatico vexata moxque laetatur sanata | Hoc affinis et remota cum rege pariter provincia permota baptizatur paene tota | Rex Astrages de germani fide dolens et immani succensus insania | Sanctum sibi praesentari jubet atque fustigari securum ad omnia | Hinc ad ictus et ad poenas cumulando dat habenas tyranni nequitia | Sed ad poenas et ad ictus Christi miles stat invictus adjutrice gratia | Post vivus decoriatur ad summa ludibria | Ad extremum decollatur complendo martyria | Ergo coram assitentes et trophaei recensentes hujus natalitia | Praesens ipse visitare serve Dei nos dignare paterna clementia | Eme nobis apud Deum beate apostole prece pia | Ut cantemus ante eum perennes coelicolae alleluia |