- Log in to post comments
| h00311a SNOV | Dextera tua Domine suscepit me et disciplina tua ipsa me docuit |
| g01311a GrV | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tua confregit inimicum |
| a01183 A | Respice domine quia aruit terra rugent jumenta quoniam siccata sunt flumina quia defecerunt pascuae jam miserere domine ut excita domine pluviam ut non arescat quod plantavit dextera tua |
| 003615 A | Libera domine populum tuum de manu mortis et plebem istam dextera tua ut viventes benedicamus te domine deus noster |
| 920015 PS | Tituli inscriptio ipsi David conserva me domine quoniam speravi in te | Dixi domino deus meus es tu quoniam bonorum meorum non eges | Sanctis qui sunt in terra ejus mirificavit omnes voluntates meas in eis | Multiplicatae sunt infirmitates eorum postea acceleraverunt non congregabo conventicula eorum de sanguinibus nec memor ero nominum eorum per labia mea | Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu es qui restitues hereditatem meam mihi | Funes ceciderunt mihi in praeclaris etenim hereditas mea praeclara est mihi | Benedicam dominum qui tribuit mihi intellectum insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei | Providebam dominum in conspectu meo semper quoniam a dextris est mihi ne commovear | Propter hoc laetatum est cor meum et exsultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe | Quoniam non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem | Notas mihi fecisti vias vitae adimplebis me laetitia cum vultu tuo delectationes in dextera tua usque in finem |
| 920137 PS | Ipsi David confitebor tibi domine in toto corde meo quoniam audisti verba oris mei in conspectu angelorum psallam tibi | Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo super misericordia tua et veritate tua quoniam magnificasti super omne nomen sanctum tuum | In quacumque die invocavero te exaudi me multiplicabis in anima mea virtutem | Confiteantur tibi domine omnes reges terrae quia audierunt omnia verba oris tui | Et cantent in viis domini quoniam magna est gloria domini | Quoniam excelsus dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit | Si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam et salvum me fecit dextera tua | Dominus retribuet pro me domine misericordia tua in saeculum opera manuum tuarum ne despicias |
| h01911 CaH | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meus Dominus et factus est mihi in salutem | Hic Deus meus et honorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella Dominus nomen est ei | Currus faraonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari | Pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua Domine glorificata est in virtute dextera manus tue confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis Domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti |
| h03185c ANTV | Dextera tua domine * |
| 830070 H | Christe qui lux es et dies noctis tenebras detegis lucisque lumen crederis lumen beatum praedicans | Precamur sancte domine defende nos in hac nocte sit nobis in te requies quietam noctem tribue | Ne gravis somnus irruat nec hostis nos surripiat nec caro illi consentiens nos tibi reos statuat | Oculi somnum capiant cor ad te semper vigilet dextera tua protegat famulos qui te diligunt | Defensor noster aspice insidiantes reprime guberna tuos famulos quos sanguine mercatus es | Memento nostri domine in gravi isto corpore qui es defensor animae adesto nobis domine | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum |
| 920138 PS | In finem psalmus David Domine probasti me et cognovisti me | Tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam | Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti | Et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea | Ecce domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam | Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est et non potero ad eam | Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam | Si ascendero in caelum tu illic es si descendero in infernum ades | Si sumpsero pennas meas diluculo et habitavero in extremis maris | Etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua | Et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox illuminatio mea in deliciis meis | Quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies illuminabitur sicut tenebrae ejus ita et lumen ejus | Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae | Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis | Non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae | Imperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur dies formabuntur et nemo in eis | Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui deus nimis confortatus est principatus eorum | Dinumerabo eos et super arenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum | Si occideris deus peccatores viri sanguinum declinate a me | Quia dicitis in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas | Nonne qui oderunt te domine oderam et super inimicos tuos tabescebam | Perfecto odio oderam illos et inimici facti sunt mihi | Proba me deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas | Et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna |