- Log in to post comments
| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| ah53081.2 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus spiritusque sanctus nostro cedens omnia purificat | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est fidelis et fortis omnia ubi cumque continet | Proprietas in personis unitas extat in essentia | Majestas que et potestas universitas quoque claritas | Celestia terrestria sidera simul atque media | Quem omnis vox atque lingua dignitas adoret angelica | Quem laudat sol atque luna astraque et omnius creatura | Quem tremunt impia tartara cuncta que elementa | Hic vere maria continet alta quoque et ima | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organis cantica dulci melodia | Eia et eia nunc una simul jubilemus altithrono domino voce continua | O miranda trinitas | O venerandas unitas | O metuenda majestas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege | Salva libera eripe et munda | Te adoramus omnipotens tibi claritas tibi laus et gloria | Amen |
| 005453.1 A | Virgo Maria non est tibi similis nata in mundo inter mulieres flores ut rosa flagras sicut lilium ora pro nobis sancta dei genetrix |
| ah53022 Sq | Haec dies est sancta atque gloriosa | Christus in qua natus est Maria semper ex virgine | Luxque perpes hodie orta est humano generi | O Deus mundus quem non capit cunctus in praesepio hodie est positus atque est pannis involutus | O pie heros inaestimabiles humilis visus hodie in terris est miseris polos ut scanderent | Exsultent ergo hodie terrena simul caelestia | In caelestibus quia est unitas illa restaurata | Nos quoque omnes clerus ac populus voce excelsa cordis simul atque oris canamus Deo laudes | Nam angelicum sacrum illum hymnum Dei genitricis juvamine fulti dicentes persolvamus | Gloria in altis Deo et in terra pax | Populus bono animo fuit perenniter | Resonent organa nostra per mundi spatia quod factus est | Forma humana vera [sed] manens cum patre una | Famulos tu trina deitas nos fove | Tuos nunc atque in aevum auxiliare | Laus honor imperium | Potestas atque virtus tibi sit regi nato | Qui ommnia gubernas simul in trinitate | In saeculorum saecula |
| ah53081 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est | Sic pater dominus filius spiritusque dominus | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa nunc omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelso | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| ah07095 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt omnia nomina eadem substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socius | Pater a nullo est filius a patre est spiritus a patre et filio ab utroque procedit | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus et filius spiritusque procedens | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas simul in utroque clementia | Sidera maria continet arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudat sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur laude dignissima | Et nos voce praecelsa jubilemus organica cantica dulci melodia | Eja et eja sin modulemus altithrono domino laudes in excelse | O adoranda trinitas | O veneranda unitas | Per te sumus salvati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu bonitas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe atque munda | Te deprecamur omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria |
| ah53219 Sq | Gloriosa dies adest qua processit praepotens ex virginis aula | Idem Deus conditor hominum factus est homo die ista | Jam in excelsis cantant sancta agmina | Regi nato hoc quoque personat simili vox nostra | Ipse namque ut curaret nostra facinora et peccata non linquens caelestia | Praesepio poni non distulit ut qui panis vivus erat nobis daret pabula | Jam nunc igitur alacres laudum feramus praeconia | Nostra certantes ut sit pura mens et conscentia | O beate protomartyr Stephane cujus instat solempnitas gloriosa | Tu petimus ut poscimus obtentu tuo fulti vitae sumere pascua | Quibus satiati adeamus digni angelorum atque consortia | Atque leti videamus Christum regem natum et virgine Maria | Regnantem cum Patre pariter in sede aethera | Cui et honor et potestas est in aeterna saecula Amen dicant omnia |
| ah54217.1 Sq | Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo |
| 008310 H | Gloria laus et honor tibi sit rex Christe redemptor cui puerile decus prompsit hosanna pium | Israel es tu rex Davidis et inclyta proles nomine qui in domini rex benedicte venis | Coetus in excelsis te laudat caelicus omnis et mortalis homo et cuncta creata simul | Plebs Hebraea tibi cum palmis obvia venit cum prece voto hymnis adsumus ecce tibi | Hi tibi passuro solvebant munia laudis nos tibi regnanti pangimus ecce melos | Hi placuere tibi placeat devotio nostra rex pie rex clemens cui bona cuncta placent | Fecerat Hebraeos hos gloria sanguinis alti nos facit Hebraeos transitus ecce pius | Inclyta terrenis transitur ad aethera victis virtus a vitiis nos capit alma tetris | Nequitia simus pueri virtute vieti quod tenuere patres da teneamus iter | Degeneresque patrum ne simus ab arte piorum nos tua post illos gratia sancta trahat | Tu pius ascensor tuus et nos simus asellus tecum nos capiat urbs veneranda dei | Vestis apostolicae rutilo fulgore tegamur te bene tecta ut ea nostra caterva vehat | Tegmina sic animae sternamus corpora nostra quo per nos semper sit via tuta tibi | Sit pia pro palmae nobis victoria ramis ut tibi victrici forte canamus ita | Castaque pro ramis salicis praecordia sunto nos operum ducat prata ad amoena viror | Pro ramis oleae pietas lux dogmaque sancti flaminis in nobis sit tibi rite placens | Arbore de legis caedamus dogmata quaedam queis veniendi ad nos sit via tuta tibi | Nostraque sic praesens celebret devotio festum continuo ut valeant annua festa sequi | Urbem ut cum ramis et laudibus imus ad istam celsa poli meritis fac ita adire piis | Hanc in amore tuo collectam respice plebem suscipe et illius vota precesque libens | Ecce sacerdotum turbae popularis et ala concinit et laudes sexus uterque tibi | Quos habet Andegavis venerabilis ambitus Urbis qui pia devota carmina mente canunt | Quam Meduana morans fovet et Liger aureus ornat qua rate cum laevi Sarta decora juvat | Fruge ope nundinis pulchris et rebus abundans obsita seu sanctis est bene tota locis | Plebs venit Albini sancta haec de sede beati cum voto et ramis carmina digna ferens | Illaque baptistae concurrit ab arce Joannis consocians ramis dicta canora suis | Nec Martine cohors tua serior alme recurrit fertque manu ramos mente et ore melos | Turba Saturnini venit his sociata beati quam crux et rami laus et adornat ovans | Et Petre cella tuo vocitata e nomine sancto quos quit ad hoc laudum mittere gestit opus | Sergius et proprios martyr venerandus alumnus mittit ad officii gesta beata pii | His tua Maurili conjungitur alme caterva et prece laude sono sic pia vota canit | Tardior Aniani non currit turba beati istas ut laudes rex tibi Christe canat | Plebsque salutiferae procurrit ab aede Mariae huc quam transmittit pons Meduana tuus | Plebs quoque Germani venit huc de sede beati praesulis eximii pontificisque sui | Scandimus en sanctum Michaelis ad atria clivum Christe tuus dulcis nos ubi jungit amor | Quo sua pontifici jungatur turba benigno a capite et membris laus sonet ista deo | Hinc pia Mauritii veniamus ad atria sancti quo simul et laudum et vox sonet ista precum | Illic et titulis nos mater colligat una quae caput et specimen istius urbis habet | Nostra ubi nos prex et benedictio praesulis ornet cum laude ac mittat ad sua quemque loca |
| 007131 R | Maria virgo non est tibi similis in filiabus Jerusalem tu mater regis regum tu domina angelorum tu regina caelorum beata viscera tua et benedictus fructus ventris tui |