| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| O Euchari in laeta via ambulasti ubi cum filio dei mansisti illum tangendo et miracula ejus quae fecit videndo tu eum perfecte amasti cum sodales tui exterriti erant pro eo quod homines erant nec possibilitatem habebant bona perfecte intueri tu autem in ardente amore plenae caritatis illum amplexus es cum manipulos praeceptorum ejus ad te collegisti o Euchari valde beatus fuisti cum verbum dei te in igne columbae imbuit ubi tu quasi aurora illuminatus es et sic fundamentum ecclesiae aedificasti et in pectore tuo coruscat dies in quo tria tabernacula supra marmoream columnam stant in civitate dei per os tuum ecclesia ruminat vetus et novum vinum videlicet poculum sanctitatis sed et in tua doctrina ecclesia effecta est rationalis ita quod supra montes clamavit ut colles et ligna se declinarent ac mamillas illius sugerent nunc in tua clara voce filium dei ora pro hac turba ne in cerimoniis dei deficiat sed ut vivens holocaustum ante altare dei fiat | g02500 | Sq |
| Alleluia Aleph Beati immaculati in via qui ambulant in lege domini | Beati qui scrutantur testimonia ejus in toto corde exquirunt eum | Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt | Tu mandasti mandata tua custodiri nimis | Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas | Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis | Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici judicia justitiae tuae | Justificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque | Beth In quo corrigit adolescentior viam suam in custodiendo sermones tuos | In toto corde meo exquisivi te ne repellas me a mandatis tuis | In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi | Benedictus es domine doce me justificationes tuas | In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui | In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis | In mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas | In justificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos | Ghimel Retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos | Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua | Incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua | Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore | Increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis | Aufer a me opprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi | Etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis | Nam et testimonia tua meditatio mea est et consilium meum justificationes tuae | Daleth Adhaesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum | Vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me justificationes tuas | Viam justificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis | Dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis | Viam iniquitatis amove a me et de lege tua miserere mei | Viam veritatis elegi judicia tua non sum oblitus | Adhaesi testimoniis tuis domine noli me confundere | Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum | He Legem pone mihi domine viam justificationum tuarum et exquiram eam semper | Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo | Deduc me in semitam mandatorum tuorum quia ipsam volui | Inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam | Averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me | Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo | Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum quia judicia tua jucunda | Ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me | Vau Et veniat super me misericordia tua domine salutare tuum secundum eloquium tuum | Et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis | Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in judiciis tuis supersperavi | Et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi | Et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi | Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar | Et meditabar in mandatis tuis quae dilexi | Et levavi manus meas ad mandata tua quae dilexi et exercebar in justificationibus tuis | Zain Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti | Haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me | Superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi | Memor fui judiciorum tuorum a saeculo domine et consolatus sum | Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam | Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae | Memor fui nocte nominis tui domine et custodivi legem tuam | Haec facta est mihi quia justificationes tuas exquisivi | Heth Portio mea domine dixi custodire legem tuam | Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum | Cogitavi vias meas et converti pedes meos in testimonia tua | Paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua | Funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus | Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae | Particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua | Misericordia tua domine plena est terra justificationes tuas doce me | Teth Bonitatem fecisti cum servo tuo domine secundum verbum tuum | Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi | Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi | Bonus es tu et in bonitate tua doce me justificationes tuas | Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua | Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum | Bonum mihi quia humiliasti me ut discam justificationes tuas | Bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti | Jod Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua | Qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi | Cognovi domine quia aequitas judicia tua et in veritate tua humiliasti me | Fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo | Veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis | Convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua | Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis ut non confundar | Caph Defecit in salutare tuum anima mea et in verbum tuum supersperavi | Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me | Quia factus sum sicut uter in pruina justificationes tuas non sum oblitus | Quot sunt dies servi tui quando facies de persequentibus me judicium | Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua | Omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adjuva me | Paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua | Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui | Lamed In aeternum domine verbum tuum permanet in caelo | In generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet | Ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi | Nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte periissem in humilitate mea | In aeternum non obliviscar justificationes tuas quia in ipsis vivificasti me | Tuus sum ego salvum me fac quoniam justificationes tuas exquisivi | Me exspectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi | Omnis consummationis vidi finem latum mandatum tuum nimis | Mem Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est | Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est | Super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est | Super senes intellexi quia mandata tua quaesivi | Ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua | A judiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi | Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo | A mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis | Nun Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis | Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae | Humiliatus sum usquequaque domine vivifica me secundum verbum tuum | Voluntaria oris mei beneplacita fac domine et judicia tua doce me | Anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus | Posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi | Hereditate acquisivi testimonia tua in aeternum quia exsultatio cordis mei sunt | Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem | Samech Iniquos odio habui et legem tuam dilexi | Adjutor et susceptor meus es tu et in verbum tuum supersperavi | Declinate a me maligni et scrutabor mandata dei mei | Suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab exspectatione mea | Adjuva me et salvus ero et meditabor in justificationibus tuis semper | Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis quia injusta cogitatio eorum | Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua | Confige timore tuo carnes meas a judiciis enim tuis timui | Ain Feci judicium et justitiam non tradas me calumniantibus me | Suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi | Oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium justitiae tuae | Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et justificationes tuas doce me | Servus tuus sum ego da mihi intellectum ut sciam testimonia tua | Tempus faciendi domine dissipaverunt legem tuam | Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion | Propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | Phe Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea | Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis | Os meum aperui et attraxi spiritum quia mandata tua desiderabam | Aspice in me et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum | Gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis injustitia | Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua | Faciem tuam illumina super servum tuum et doce me justificationes tuas | Exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam | Sade Justus es domine et rectum judicium tuum | Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis | Tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei | Ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud | Adolescentulus sum ego et contemptus justificationes tuas non sum oblitus | Justitia tua justitia in aeternum et lex tua veritas | Tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea est | Aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam | Coph Clamavi in toto corde meo exaudi me domine justificationes tuas requiram | Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua | Praeveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi | Praevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua | Vocem meam audi secundum misericordiam tuam domine et secundum judicium tuum vivifica me | Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt | Prope es tu domine et omnes viae tuae veritas | Initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea | Res Vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus | Judica judicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me | Longe a peccatoribus salus quia justificationes tuas non exquisierunt | Misericordiae tuae multae domine secundum judicium tuum vivifica me | Multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi | Vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt | Vide quoniam mandata tua dilexi domine in misericordia tua vivifica me | Principium verborum tuorum veritas in aeternum omnia judicia justitiae tuae | Sin Principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum | Laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa | Iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi | Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae | Pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum | Exspectabam salutare tuum domine et mandata tua dilexi | Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer | Servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo | Tau Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo domine juxta eloquium tuum da mihi intellectum | Intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me | Eructabunt labia mea hymnum cum docueris me justificationes tuas | Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas | Fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi | Concupivi salutare tuum domine et lex tua meditatio mea est | Vivet anima mea et laudabit te et judicia tua adjuvabunt me | Erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus | 920118 | PS |
| Alleluia Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici et de regionibus congregavit eos | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Erraverunt in solitudine in inaquoso viam civitatis habitaculi non invenerunt | Esurientes et sitientes anima eorum in ipsis defecit | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eripuit eos | Et deduxit eos in viam rectam ut irent in civitatem habitationis | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia satiavit animam inanem et animam esurientem satiavit bonis | Sedentes in tenebris et umbra mortis vinctos in mendicitate et ferro | Quia exacerbaverunt eloquia dei et consilium altissimi irritaverunt | Et humiliatum est in laboribus cor eorum infirmati sunt nec fuit qui adjuvaret | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum dirupit | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit | Suscepit eos de via iniquitatis eorum propter injustitias enim suas humiliati sunt | Omnem escam abominata est anima eorum et appropinquaverunt usque ad portas mortis | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum liberavit eos | Misit verbum suum et sanavit eos et eripuit eos de interitionibus eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et sacrificent sacrificium laudis et annuntient opera ejus in exsultatione | Qui descendunt mare in navibus facientes operationem in aquis multis | Ipsi viderunt opera domini et mirabilia ejus in profundo | Dixit et stetit spiritus procellae et exaltati sunt fluctus ejus | Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos anima eorum in malis tabescebat | Turbati sunt et moti sunt sicut ebrius et omnis sapientia eorum devorata est | Et clamaverunt ad dominum cum tribularentur et de necessitatibus eorum eduxit eos | Et statuit procellam ejus in auram et siluerunt fluctus ejus | Et laetati sunt quia siluerunt et deduxit eos in portum voluntatis eorum | Confiteantur domino misericordiae ejus et mirabilia ejus filiis hominum | Et exaltent eum in ecclesia plebis et in cathedra seniorum laudent eum | Posuit flumina in desertum et exitus aquarum in sitim | Terram fructiferam in salsuginem a malitia inhabitantium in ea | Posuit desertum in stagna aquarum et terram sine aqua in exitus aquarum | Et collocavit illic esurientes et constituerunt civitatem habitationis | Et seminaverunt agros et plantaverunt vineas et fecerunt fructum nativitatis | Et benedixit eis et multiplicati sunt nimis et jumenta eorum non minoravit | Et pauci facti sunt et vexati sunt a tribulatione malorum et dolore | Effusa est contemptio super principes et errare fecit eos in invio et non in via | Et adjuvit pauperem de inopia et posuit sicut oves familias | Videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas oppilabit os suum | Quis sapiens et custodiet haec et intelleget misericordias domini | 920106 | PS |
| In finem filiis Core ad intellectum | Deus auribus nostris audivimus patres nostri annuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum et in diebus antiquis | Manus tua gentes disperdidit et plantasti eos afflixisti populos et expulisti eos | Nec enim in gladio suo possederunt terram et bracchium eorum non salvavit eos sed dextera tua et bracchium tuum et illuminatio vultus tui quoniam complacuisti in eis | Tu es ipse rex meus et deus meus qui mandas salutes Jacob | In te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis | Non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me | Salvasti enim nos de affligentibus nos et odientes nos confudisti | In deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum | Nunc autem repulisti et confudisti nos et non egredieris deus in virtutibus nostris | Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi | Dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos | Vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus eorum | Posuisti nos opprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro | Posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis | Tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me | A voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis | Haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo | Et non recessit retro cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua | Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis et cooperuit nos umbra mortis | Si obliti sumus nomen dei nostri et si expandimus manus nostras ad deum alienum | Nonne deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur tota die aestimati sumus sicut oves occisionis | Exsurge quare obdormis domine exsurge et ne repellas in finem | Quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae | Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster | Exsurge domine adjuva nos et redime nos propter nomen tuum | 920043 | PS |
| Vos sacerdotes domini vocabimini ministri dei nostri dicetur vobis | Fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis | Pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem suam | Propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | Quia ego dominus diligens judicium et odio habens rapinam in holocausto | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | Et scient in gentibus semen eorum et germen eorum in medio populorum | Omnes qui viderint eos cognoscent illos quia isti sunt semen cui benedixit Dominus | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in arundineto discurrent | Judicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit dominus illorum in perpetuum | Qui confidunt in illo intelligent veritatem et fideles in dilectione acquiescent illi | Quoniam donum et pax est electis ejus | Reddidit justis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili | Et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem | Transtulit illos per Mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam | Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos | Ideo justi tulerunt spolia impiorum et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum | Et victricem manum tuam laudaverunt pariter quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit disertas | a07511 | Ca |