- Log in to post comments
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Dicamus omnes domine miserere | Ex toto corde et tota mente imploramus te | Pro altissima pace et benigna constitutione invocamus te | Pro sancta ecclesia catholica quae est in toto orbe constituta oramus te | Pro rege nostro et omni exercitu ejus deprecamus te | Pro abbate nostro et omni congregatione ejus deposcimus te | Pro requie defunctorum et indulgentia paenitentium quia pius es | Exaudi nos deus in omni oratione ista quia clemens es | a02509 | Li |
| Omnibus in sancta ecclesia (...) | 203676 | A |
| Laudiflua cantica det mens nostra sacratissima per haec festa annua sancti illuminata gratia spiritus vera | Plaudat ecclesia catholica cum prole sua dominica repleta fide atque doctrina imbuta apostolica | Hodierna salutis gaudia per ampla mundi climata dant plurima atque plena benificia | Quibus aegra omnium pectora pleniter refocillata valentia sunt reddita ac fortissima | Jam nunc dona mystica omnium genera linguarum reddentia mente consona promat lingua voce canora | Per quem tanta gratia divinaque doxa in terris est cognita regna omnia suntque tracta ad Christi jussa | Christus supera dum scandit aethra jubet ut promissa patris et sua docta caterva attendat ventura exhinc dominica cohors alma observat | Praecepta collecta in urbe sancta Hierosolyma cum repente magna voce facta ab arce superna quo erant impleta ipsa sono atria | Munera linguarum dispertita in igne patent visa atque sunt communia per singula dispensata sedilia | Haec bina sensibus elementa externis applicata manifestant mystica sacramenta in terra fide percepta | Repleta siquidem castra sunt apostolica spiritus sancti gratia exsufflata omnigene sapientia | Resonant et inaudita per eorum ora Christi sacra magnalia ac diversa affamina linguarum data | Ipsa denique Judaea stupet manens adhuc iniqua ad haec tanta mirabilia interna necdum dona cognita | Musti crapula lasciva deputant madere agmina inspirata ad certamina et docta pugnare forti dextra | Integra percepta flaminis sancti gratia et aeterna ab aula infusa munera plebi cohors alma suggerit ipsa | Instabantque vasa sic nova nectare plena ferentia pocula conferta fiala doctrina parata ad convivia | Tertia tunc hora erat ista luce clariora cum divina charismata sunt tributa ac repleta pectora apostolica | In ipsa tempora et ostensa simul sacramenta pandunt alts mysteria deitatis atque trina personarum vocabula | Dies ista pacifera sempiterna atque plena orbis ampla spatia fide perlustrat qua vivit humana Deo usia | Quaque gaudet ecclesia jam nunc una catholica loqui lingua effecta nova ac robusta pace superna dinamis clara | Jam nunc referta munere lingua laetissima laudiflua cantica psallens in hac aula Deo dulcimoda symphonia hymnizia verba mystica | Laude jucunda concio sancta per heac sacra solemnia annua solve tuo vota auctori debita instigata gratia spiritus alma | Celsa et ima gaudeant omnia quia natura restituta nostra ad superna reducta est collegia | Sicque cognita divina gloria laetamur una voce pacifica deifica recinendo magnalia | Laus beata ac veneranda sancto flamini dicata die ista personet clara | Cui doxa sit coaeterna patri natoque omnia per saecula majestas una | Ipse jam sua gratia debita solvat nostra | ah07076 | Sq |
| Laetare mater ecclesia cum sancta filia (...) | ah54038 | Sq |
| Divinae pacis et indulgentiae munere supplicantes ex toto corde et ex tota mente precamur te | Domine miserere | Pro ecclesia tua sancta catholica quae hic et per universum orbem diffusa est precamur te | Domine miserere | Pro antistite nostro illo et omni clero ejus omnibusque sacerdotibus ac ministris precamur te | Domine miserere | Pro imperatore nostro illo et omni exercitu eorum precamur te | Domine miserere | Pro pace ecclesiarum vocatione gentium et quiete populorum precamur te | Domine miserere | Pro civitate hac et conversatione ejus omnibusque habitantibus in ea precamur te | Domine miserere | Pro aerum temperiae ac fructuum foecunditate terrarum precamur te | Domine miserere | Pro virginibus viduis orphanis captivis ac poenitentibus precamur te | Domine miserere | Pro navigantibus inter agentibus in carceribus in vinculis in metallis in exsiliis constitutis precamur te | Domine miserere | Pro his qui diversis infirmitatibus detinentur quique spiritibus vexantur immundis precamur te | Domine miserere | Pro his qui in sancta tua ecclesia catholica fructus misericordiae largiuntur precamur te | Domine miserere | Exaudi nos deus in omni oratione atque deprecatione nostra precamur te | Domine miserere | a02438 | Li |
| Qui in sancta ecclesia vices (...) | 204121 | A |
| Catherine sollempnia sancta colat ecclesia (...) | ah55204 | Sq |
| Pange turma corde vultu Christo praeconia | Concelebrans admiranda paschalia sacramenta | O beneficia o quam mirifica | Omni saelo posita [ Alto polo micantia magna solo fulgentia | Quae licet ampla miretur ecclesia sancta catholica | Haec tamen alma praecellunt instantia festiva gaudia | Sui per insignia ergo clara concrepent organa | Et mundana reboet machina gaude praedulcisona | Quia damnata nocte et calcata morte perpetua | Christus ad aethra hodie praecelsa redit victoria | Ante saecla arcana praenotata complentur hac die fulgida | Prophetarum praesaga sacra verba nudantur hac luce splendida |Agnus dei sine macula surrexit hodie morte victa Christus immensa gloria | Gaude mater o catholica laetare exsulta circumfusa longe lateque ecclesia | Mentis alacritate junge canticis cantica | Christus hac die clara morte perempta te clemens altam restauravit in patriam | Dicant omnes alleluia | ah40022 | Sq |