GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONE VOLUNTATIS | Prole tibi juncta cantant praeconia cuncta | LAUDAMUS TE | Te genito similem benedicunt facta parentum | BENEDICIMUS TE | Arida quae pontus portant caelumque quod orant | ADORAMUS TE | Glorificant sanctum de te procedere flamen | GLORIFICAMUS TE GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS | Innumerosque tuo promunt pro numine vates | QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS | Pro merito culpae petimus nobis miserere | QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS | Ut valeat tibimet laudis subjugier amen
O Deus immensae rex aeterne gloriae Domine eleyson Kyrieleyson | Pro nobis qui dedisti unicum filium eleyson Kyrieleyson | Rex alme precibus nostris pie o Christe benigne eleyson Kyrieleyson | Spiritus a patre filioque prodiens hagie eleyson Christeleyson | Nostra facinora abluens omnia eleyson Christeleyson | Est qui filius patris necne virginis Mariae eleyson Christeleyson | Tu parens omnium potentissime miserans eleyson Kyrieleyson | Rex sabaoth te rogamus virtutum Domine eleyson Kyrieleyson | Verbigena Jesu clementissime vota nostra suscipe eleyson Kyrieleyson | Qui mundum redemisti de morte tuo pio cruore E | Pendens instipite crucis almiflue te petimus supplices eleyson