| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| O quod tunc evenerit | 206866 | A |
| Almi nunc revehit festa proliferas nostri Eulogii martyris inclyti solvamus domino carmina principi concentu fidei caelico munere | Laudamus varia musico carmine quae non sunt domini praedita lumine hic nunc sat melius res pia panditur quam Christum resonant cordule meretrice | Bellator domini verbo potentior doctrina pariter fine celebrior Christi sic igitur gloria cingitur ut florens vigeat hic et in aethere | Ad nunc hic animas magna revolvere splendentes anhelat balsama fulgide gliscens egregia clangere libere ut dulcis revo ex musica flamine | Rector dum populos docte reficeret gipsam cum doceret fragmine perdere turbam multiplici germine lauream caelesti rutilo agmine provehit | Us tuus sic domini zelo fidelium convertens fluidos more rebellium ad scis cens opibus munere nobili abstractos baratro sublimat aethere | Sed jam cum meritis digna rependere Christus cuncti potens rectae Leocritiam vellet mox lepidam virginem exstulit quae clarum famulum axe reconderet | Tunc celsus solitum rite solacium prestans et placidum compte remedium cultum mox fidei dogmate ingerit adversans populis justa rebellio | Exemplo praeconamus praedo per anxius conturbat patriam Jussu ne plebiam per cunctas plateas longe revolvitur quod princeps rabidus ex scitus imperat | Regnantem tumidum respuit inclyta caelestis famuli mens deo praedita tandem praecipiti ductu notabili comprehensus sonuit moxque libere | Optans o proceres temnite impium Christum aetheream credite principem vatem in pudicum rectae repellite qui cunctos populos igni recondidit | Gaudens haec resonat culmine naviter nec non et alia quaesta suae fortia hunc mandant gladio vertice tundere nescam valeat turba recipere | Adest intrepidus belliger annuens tandunt quem alapis sed rogat horridum extendens faciem verbere alteram alternans germine palma relidere | Tunc signo fidei pectora servulus armat deifice aurea purpure colla lac tinea sanguine praedita in turbat domini instat et obsecrat | Sic ictu gladii sidere conditur sic verbo fidei clare revolvitur adesto miseris quaesumus affatim per plexos praecibus solvere concite | Assite gemitis poscimus ex scitis in flectens famulis nunc quoque numinis auditum placidum quo vererentur mentem ut praecibus sanctae revociles | Ut rector deleat regna feroci ei conculcet validus dogmata impia adspiret fidei compte refulsio qua caeli reseret culmina fulgida | Ut torquens haeresis longe resileat ut cultus domini altius emicet rectores patriae flore sedoleant adversos cunctos libere ventilent | Sit vita populis sit quoque provida sanctis religio per luge tempora si trino domino gloriam sedula aeterno dominans inclyte saecula | Amen | a07000 | H |
| Mittit Dioscoro prolem non barbaram sed pagano thoro virginem Barbaram amator hominis | E spinis trahitur rosa vel lilium dum tunc extrahitur flos infidelium in partu virginis | Barbaram elicit ex stirpe pagana et suam efficit ut paleae grana tollat de medio | Doctor Origenes quod haec credat poscit et tormenta penes docet iter quo sit potens in proelio | Fores Christiana refert Christum regem et idola vana frangit atque legem patris imperii | Orat sursum ista cursum fons incipit a sancto baptista baptisma suscipit virtute nuntii | Accede spiritus conforta famulam martyrii ritus fac hanc non aemulam et dic ne timeas | Sis animo forti cogita gloriam et aeternae morti firma memoriam et votum teneas | Audit et stabilis ad poenas ducitur et carnis labilis mortem post patitur sed admirabilem | Nam ejus genitor caput amputavit et coeli janitor animam aptavit in pace stabilem | Ergo o Barbara ora tuum sponsum ne nos ad tartara Satan in obsconsum secum praecipitet | Sed dator bonorum dimissis paccatis in regno coelorum tuis impetratis in nobis habitet | ah10185 | Sq |
| Cantemus domino cantica gloriae beati Jacobi haec festa hodie colentes praemiis caelicae gratiae ut praesens lectio divina docuit Herodis fladium compati voluit hinc caelum Jacobus ingredi meruit L. Lectio libri ecclesiasticae historiae C. In qua Jacobi lucida narrantus ovanter proelia de Herode superbo quem ipse triumphavit pulchrae minas illius perimens teterrimas L. Immisit inquit Herodes rex manus suas affligere aliquos de ecclesia et interfecit Jacobum fratrem Joannis gladio C. Ad sui damni cumulum Jacobum dei famulum vera docentem populum deccolavit apostolum L. De hoc autem Jacobo clemens Alexandrinus etiam historiam dignam memoria in septimo dispositionum suarum libro scribit C. Ut in memoria aeterna sit justus L. Per latam ad se usque extraditione majorum C. Ut cognoscat generatio altera L. Quoniam quidem inquit et his qui obtulerat Jacobum judici ad martyrium motus poenitentia C. Viso aegroti miraculo Josias extraxit funem decollo apostoli L. Etiam ipse confessus est se esse christianum C. Et confessus est et non negavit Christum dominum L. Ducti sunt inquit ambo pariter ad supplicium C. Ut mererentur accipere coronam gloriae alleluia L. Et cum ducerentur in via rogavit Jacobum dare sibi remissionem C. Sanctorum communionem remissionem peccatorum L. At ille parumper de liberans C. Baptizavit eum Jacobus in patris et filii et sancti spiritus clementia L. Pax tibi inquit C. Pacem pius consolator tibi praestet L. Et osculatus est eum C. O admiranda divini amoris basia L. Et ita ambo simul capite plaeixi sunt C. Et ideo coronas triumphales meruerunt L. Sed tunc inquit ut ait scriptura divina videns Herodes quia de Jacobi nece gratum esse Judaeis C. Qui cum male fecerunt exultant in rebus pessimis L. Addidit ad huc et Petrum conjecit in carcerem C. Tradensque quattuor quatter monibus militum custodiendum L. Sine dubio etiam ipsum punire volens nisi divinum ad fuisset auxilium quo angelis ei noctu assistens C. Et lumen refulsit in habitaculo carceris L. Mirabiliter eum vinculorum nexibus solvit C. Et ceciderunt catenae de manibus ejus L. Et ad ministeriom praedicationis irae liberum jussit et cum Petro quidem haec gesta sint regis vero facinus in apostolos perpetratum dilationem non patitur ultionis sed continuo vindex adest divina dextera C. Quia delictum sine ultione non deserit dominus L. Sicut historia in apostolorum actibus conscripta nos edocet qum inquit Caesaream descendisset Herodes et in diea sollemni praeclara veste regia indutus pro tribunali consedisset ac de sublimi concionaretur ad populum C. O caecum divitem juxta est dies perditionis ejus et ad esse festinant tempora L. Cumque populus ad clamaret ei dei voces et non hominis statim inquit percussit eum angelus domini eo quod non declisset gloriam deo C. A planta pedis usque ad verticem capitis non est in eo sanitas L. Et scatens vermibus ex spiravit C. Qui quasi putredo consumitur et quasi vestimenta quod comeditur a tinea L. Laus deo sit et gloria C. A L. Pax decus et victoria C. A L. Qui Herodem ad Tartara C. A L. Sua misit nequitia C. A L. Et Jacobum sedilia C. A L. Transvexit ad caelestia C. A L. Cum quo et nos siderea C. A L. Perfruamur laetitia C. Amen | a07367 | L |
| Splendida nempe dies rutilat | Angelico quae canore beat | Aethereis redimita coxis | Gramineis quoque compta bonis | Dans nova gaudia terrigonis | Fruge nitengo solum renovat | Aurea mala forendo micat | Munera bachicha jam reparat | Mellea vinitor austa parat | Palmes ut hinc sua donat ferit | Sidera pontus et aqua canunt | Inpudiant simul et recinunt | Nobile carmen et angelicum | Et Michaelis honore sacrum | Nomen ad astra beando ferunt | Laudibus aethereis celebrem | Pangimus hunc rebeando diem | Quo Michael superum setrapa | Sede refulsit ab uninica | Dans populis pia subsidia | Belliger inclytus atque potens | Clarus et auctus ubique manens | Squamen colla torens colabri | Faucibus obruit in baratri | Munere victor ubique dei | Per tonat hinc reboans jubilum | Plebs superum venerando deum | Fumida namque cohors zabali | Territa pulsibus angelices nexibus est data turtureis | Euge potens Michael agie | Agmine candidas angelico | Sidero pulchrior ignicomo | Clarior et rutilante polo | Aethere celsior astrigero | Coelicolum bone dux percerum | Eximiumque decus hominum | Restituens animas superis | Langier arcibus aethereis | Civibus inter et esse piis | Ultima namque dies veniens | Flaminomoque fragore farens | Cum tremor horridus ingruerit | Judicium miseris mitittans | Et ret pectora terrificans | Primus ad haec Michael remittet | Cujus ab hinc tuba triste canet | Arua polumque beans quaciet | Et tumulis cineres salient | Cunctaque semata viva fierit | Rex deus arbiter adveniet | Stigmata carnea tunc reforet | Aethereo comitante diera | Ordine septus et angelico | Splendidus et grege de nindo | Terribilis quoque judicio | Fulmineo per eunte globo | Tartara seva parit reprobis | Hinc et amoena virecta probis | Dulcia plausibus hymniphonis | Tempore quo pius intuitum | Dirige poscimus angelicum | Belliger o Michael famulis | Subveniens miserando tuis | Splendereis reparando bonis | Agmina coelica dulcionis | Concinimus reboando sonis | Ter quoque trina per officia | Perpete caelitus exposita | Pangit ut alma theologia | pneumata diva cohors rutilans | Splendida plebs venerand phalanx | Condita sedibus ut superis | Omnibus et super aucta bonis | Laudibus inclyta perpetuus | Prima jerarchia compta thronis | Eminet arcibus aethereis | Post cherubim seraphimque choris | Futur ut emanes ante data hymnologia per prophetica | Virtus ab hinc dominatus adest | Atque potens sacer ordo nitet | Hisque jerarchia fit media | Qualiter omni patens usia | Segregat ordinat imperitat | Ultima denique principibus | Pulchra jerarquia superdereis | Tradita praeclue theosophis | Coetibus omicat archigeris | Angelicis radians canet | Eminet his ceo sol rutilans | Archostratos michael radians | Vultibus ante dei residens | Clare deum dominumque tueis | Nominis ore sui remitens | Ergo per hos veneranda fiunt | Jussa patris sophiequi paris | Pneumatis et simul almifici | Quod jele archia trina manet | Simplaque perpes astra juget | Virtus herilis amica deo | Pondere libera corporeo | Sophia condita principio | Et netis juscia nexa deov | Lumine vivida spondereo | Nuntias alma refert Mariae | Famina coelitus en Gabriel | Quod dominum ferat Emmaniel | Hoc paraninphas miseris | Dux sociusque valeis per egris | Dansque remedia semper egris | Fert pia tristibus auxilia | Pellit et horrida prestigia | O pie rector ab archae potens | Excipe carmina nostra libens | Quae tibi turba fidelis ovans | Laudibus intonat hymniphonis | Subdita vultibus ecce tuis | Quae Michaelis honore diem | Hunc per agit referens celebrem | Agmina regis et aetherei per nolitantia regna poli | Plaudit et intonat aula dei | O Michael decus omne tuis | Auctor et ordinis angelici | Regis et armiger aetherei | Suscipe quae tua plebs hodie | Cantica pertonat o agie | His aepulas pie sanctifica | Mentis et intona purifica | Coropora cordaque clarifica | Daemonis obrue collavia | Dando tuis pia suffragia | Respiceque tibi deferimus | Aspice quod humiles petimus | In spice quae tibi concinimus | Respice nos quia te canimus | Conspico nos sicut ex petimus | Diffice pondera tu scelerum | Criminis elue discidium | Pelle paveratibus excidium | Ferto petentibus auxilium | Dans pater optime subsidium | Non rabies hominum janiet | Pestis inoedia non cruciet | Ninibus et aura non exteniet | Perpete protege nos famulos | Hac miserando tuere tuos | Gloria virtus honor maneat | Ingenito genitoque deo | Spiritui quae paraclito | Qui deus excat et omnipotens | Trinus et unus idemque manet | h03215 | HYMN |
| O dei perenne verbum patris ore proditum organumque imbecillae ammoves infantium dans eis spirare flatum vocis ut promat sonum | Tu pius adesto nobis solve fibras gaturis ora instrue loquellis corda reple lacrimis ut sacrorum festa dignis praeccinamus canticis | Ecce Justus ecce Pastor ambo juncti sanguine quos pia fraternitatis vinxerat germanitas stant para aequalis sacrate passionis gloria | Hii tamen scholis retenti dum struuntur litteris audientes quod tyrannus intrat urbem persequens ilico scholam relinquunt et tabellas abnuunt | Appetunt cursu deinde praesidis praesentiam et crucem Christi sequendo corpus arma debile quod triumphos passionis expedirent fortiter | Hoc repente Datiano nuntiantes inquiunt ecce advenire Christum profitentes parvuli mortis ultro passionis atque cedes perpetim | Turbidus adest inde preces concitans sententiam ad suos truces ministros ut tenantur clamitat fustibus jubens tenella disicari corpora | Tunc sacrata voces esse allocuntur invicem temnerent ut temporales rite poenas corporis quo futurum possiderent gaudium cum angelis | Audiens mox Datianus martyrum constantiam excitatus in furore dictat hanc sententiam ut peremti ambo fratres morte dira intercidant | Protinus eos furentis pertrahunt satellites ad locum capi patentes quem ferunt laudabile esse illic verberantur laureantur sanguine | O locum vere beatum quo cruor reconditur sanctus illae parvulorum ad salutem plebium quove multas sanitatum signa eris effluant | Nempe hic divina virtus vicit iras daemonum curat ulcus membra sanat et dolores temperat vota cunctorum receptat et ruentes sublevat | Jam tuorum passione freta gaude civitas jure Complutensis almo quo laberis sanguine et gemellis mox camenas redde voto debitas | Hinc deus te postulamus ut praecantes audias pelle morbos solve vincla et relaxa crimina utque illaesi futuram appetamus patriam | Nominis tui amore da tuis in servulis temporalem nil amemus diligamus invicem te sequamur te canamus te fruamur perpetim | Gloria patri | a06901 | H |
| Scripta sunt caelo duorum martyrum vocabula aureis quae Christus illic annotavit litteris sanguinem notis eadem scripta terris tradidit | Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stigmatae hic locus dignus tenendis ossibus visus deo qui beatorum pudicus esset ospes corporum | Hic calentes ausit undas cedit ictu dupplici illitas cruore sancto nunc arenas incole |quem frequentant obsecrantes voce votis munere | Exter hic nec non et urbis colonus aduenit fama nam terras in omnes praecurrit proditrix | Hic patronos esse mundi quos praecantes ambiunt | Nemo puras hic rogando frustra congessit preces laetus inter se revertit supplicator fletibus omne quod justum poposcit impetratum sentiens | Tanta pro nostris periclis cura suffragantum est non sinunt inane ut ullus voce murmur fuderit audiunt statimque ad aures regis aeterni ferunt | Inde largo fonte abyssi dona terris influunt supplicum causas petentum quae medullis irrigant nil suis bonis negavit Christus umquam testibus | Isti sunt quos nec catena dira nec mors terruit unicum deum fateri sanguinis dispendio | Sanguinis dex tale damnum lux rependit longior | Hoc genus mortis decorum est hoc probis dignum viris membra morbis exuenda testa venis languidis membra morbis exuenda testa venis languidis hostique dona referre morte hostem vincere | Pulchra res ictum sub esse persecutoris pati nobilis per vulnus amplum porta justis panditur lota mens in fonte rubro sede cordis exilit | Nec rudem crudi laboris ante vitam duxerant milites quos ad perenne cingulum Christus vocat sueta virtus bello en armis militat sacrariis | Caesaris vexilla linguent eligunt signum crucis pro quo ventus hic draconum quos gerebat palleis preferunt insigne lignum quod draconem subdidit | Viliscent expeditis ferre dextris spicula | Macinis murum ferire castra fortis cingere | Impias manus cruentis inquinare stragibus | Forte tunc atrox secundos Israelis posteros doctor aule mundialis irae ad aram jusserat idolis litare nigris esse Christi refugas | Libera sucinctam ferre spem urguebatque fides illa virgas et secures et bisulcas ungulas ultro fortis expetebat Christi amore interrita | Carcer illigata diris colla baceis impedit barbarus forum per omne tortor exercet manus veritas crimen putatur vox fidelis plectitur | Tunc et esse cesa virtus triste percussit solum et rogis ingestas mentis ore flammas sorbuit dulce tunc justis cremari dulce ferrum perpeti | Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora fida quos per omne tempus junxerat germanitas stant parati ferre quidquid sors tulisset ultima | Seu foret prebenda cervix a bippenne publica verberum post vim crepantum post catastas igneas sive pardis offerendum pectus aut leonibus | Nos ne Christo procreati mamone dicavimus et dei formam gerentes serviemus saeculo absit ut caelestis ignis se tenebris misceat | Sit satis quod capta primum vita sub cirografo debitum persolvit omne functa rebus Caesaris tempus est redendi deo quidquid est proprium dei | Ite signorum magistri vos tribuno adsistite | Aureos offerte torques sociorum proemia | Clara nos hic angelorum jam vocant stipendia | Christus illic candidatis praesidet cohortibus et throno regnans ab alto damnat infames deos vosque qui ridenda vobis monstra dibus fingitis | Haec loquentes obruntur mille penis martyres | Nexibus manus utrasque flexus involvit rigor | Et calips adtrita colla duris ambit circulis | O vetustatis silentis obsoleta oblivio invidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur cartulas blasfemus olim nam satelles abstulit | Ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem tempus modumque passionis proditum |dulcibus linguis per aures posterorum spargerent | Hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia jugibus longum catenis ad capillum paverint quo viros dolore tortos quave pompa ornaverit | Illa laus occulta non est nec senescit tempore missa quod sursum per auras evolarunt munera quae viam patere caeli praemicando ostenderent | Illius fidem figurans nube fertur anolus hic sui dat pignus horis ut ferunt orarium quae superno rapta flatu lucis intrant intimum | Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur ac diu visu sequacem testilis candor fugit subeuntur usque ad astra nec videntur amplius | Vidit hoc conventus adstans ipse vidit carnifex et manu repressit ore ac stupore oppalluit sed tamen peregit ictum ne periret gloria | Jamne credis bruta condam Vascone gentilitas cum sacrum crudelis error inmolares sanguinem credis in deum relatos hostiarum spiritus | Cerne quam palam feroces hic domantur daemones qui lupino capta ritu devorant praecordia stranguilant mentes et ipsas seque miscent sensibus | Tunc suo jam plenus hoste sistitur furens homo spumeas efflans sabilas cruda torquens lumina expiandus questione non suorum criminum | Audiens nec tortor adest ejulatus flebilis scinditur per flagra corpus nec flagellum cernitur crescit et suspensus ipse vinculis latentibus | Hiis modis spurcum latronem martyrum virtus quatit his coercet torquet urit et catenas incutit proedo vexatis relictis e medullis exilit | Linquid illaesam rapinam faucibus siccis fugit ungue ab imo usque ad capillum salva reddit omnia confitens ardere sese nam geenne est incola | Quid loquar purgata longis salva morbis corpora algidus cum decoloris error artus concutit hic tumor vultum reliquid hic color verus redit | Hoc donum salvator ipse quo fruamur praestitit martyrum quod membra nostro consecravit oppido ospitant quae nunc coloni quos Iberus alluit | State nunc hymnite matres pro receptis parvulis conjugum salute laeta vox maritatum strepet cit dies haec festa nobis sit sacratum gaudium | Gloria et honor deo virtus et imperium una patri filioque inclyto paraclito cui laus et potestas per aeterna saecula | Amen | a06750.1 | H |
| Matthias sanctus per electionem vir proeliator per victoriam ante sanguinem agni electionem non habuit sed tardus in scientia fuit quasi homo qui perfecte non vigilat donum dei illum excitavit unde ipse prae gaudio sicut gigas in viribus suis surrexit quia deus illum praevidit sicut hominem quem de limo formavit cum primus angelus cecidit qui deum negavit homo qui electionem vidit vae vae cecidit boves et arietes habuit sed faciem suam ab eis retrosum duxit et illos dimisit unde foveam carbonum invasit et desideria sua osculatus in studio suo illa sicut Olympum erexit tunc Matthias per electionem divinitatis sicut gigas surrexit quia deus illum posuit in locum quem perditus homo noluit o mirabile miraculum quod sic in illo resplenduit deus enim ipsum praevidit in miraculis suis cum nondum haberet meritum operationis sed mysterium dei in illo gaudium habuit quod idem per institutionem suam non habebat o gaudium gaudiorum quod deus sic operatur cum nescienti homini gratiam suam impendit ita quod parvulus nescit ubi magnus volat cujus alas deus parvulo tribuit deus enim gustum in illo habet qui seipsum nescit quia vox ejus ad deum clamat sicut Matthias fecit qui dixit o deus deus meus qui me creasti omnia opera mea tua sunt nunc ergo gaudeat omnis ecclesia in Matthia quem deus in foramine columbae sic elegit amen | a00596 | H |
| Praecursoris et baptistae diem istum chorus iste veneretur laudibus | Vero die jam diescat ut in nostris elucescat verus dies mentibus | Pater vetus novum natum obstupescit dum legatum audit missum caelitus | Nam aetatem et naturam consulendo genituram miratur decrepitus | Dum non paret verbo parens mox in verbo fit apparens pro verbo punitio | Pater haerens hoc infirmat affirmando quod confirmat loquelae privatio | Praecursore nondum nato ortu nondum reserato reserantur mystica | Nostro sole tunc exclusus verioris est perfusus solis luce typica | Prius novit diem verum quam nostrorum sit dierum usus beneficio | Hic renascens nondum natus nondum nascens sed renatus caelesti mysterio | Clausa pandit ventre clausus gestu plaudens fit adplausus messiae praesentiae | Linguae gestus obsequuntur dum per lingua sic loquuntur serviunt infantiae | Mater parit pater credit redeunte fide redit linguae beneficium | Reserato partu matris reseratur lingua patris reserans mysterium | Tori fructus matri dantur et jam matris excusantur sterilis opprobria | Ortus tanti praecursoris multos terret sed terroris comes est laetitia | Se a mundo servans mundum munde vivit intra mundum in aetate tenera | Ne formentur a convictu mores loco veste victu mundi fugit prospera | Quem dum replet lux superna verae lucis fit lucerna veri solis lucifer | Novus praeco novae legis immo novus novi regis pugnaturi signifer | Singulari prophetia prophetarum monarchia sublimatur omnium | Hi futurum hic praesentem hi venturum venientem monstrat iste filium | Dum baptizat Christum foris hic a Christo melioris aquae tactu tingitur | Duos duplex lavat flumen isti nomen illi numen baptistae conceditur | Dum baptizat baptizatur dumque lavat hic lavatur vi lavantis omnia | Aquae lavant et lavantur his lavandi vires dantur baptizati gratia | O lucerna verbi dei ad caelestis nos diei perduc luminaria | Nos ad portum ex hoc fluctu nos ad risum ex hoc luctu tua trahat gratia | ah55180 | Sq |
| Adest miranda passio levitae sancti martyris cui clara virtute fragrans corona Vincenti datur | Beatus ille spiritus quem post triumphum proelii post vincla dira carceris caelestis aula suscepit | Omnes mirantur perpetim post toth cruorem martyrem quem testularum fracmina mucrone acuto vulnerant | Dolore nullo frangitur nullaque pena vincitur flamas ferens per ungulas robusta permansit fides | Exhinc reponunt mollibus Christi fidelem militem carnis relicto pondere ad astra migrat spiritus | Vesanus imperat feris jactum cadaver mandere custode corvo et corpore famis lupina pellitur | Grabis tyrannum excitat furor jubetque martyrem insutum parvo irunculo ponti profundo inmergere | Honore summo redditur jubente Christo litori revectus undis lenibus praevenit omnes remiges | Tu solus o bis inclyte solus bravii dupplicis palmas tulisti tu duas simul parasti laureas | Adesto nunc et percipe voces praecantum supplices nostri reatus efficax orator ad thronum patris | Per te per illum carcerem honoris augmentum tui per vincla flamas ungulas per carceralem stipitem | Per fracmen illud testeum quo parta crevit gloria et quem trementes posteri exosculamus lectulum | Miserere nostrarum praecum placatus ut Christus suis inclinet aurem prosperam noxas nec omnes imputet | Sic rite sollemnem diem veneramus ore et pectore sic sub tuorum gaudio vestigiorum sternimur | Paulisper hunc inlabere Christi favorem deferens sensus gravati ut sentiant levamen indulgentiae | Sic nulla jam restet mora quin extitatam nobilis carnem resumat spiritus virtute perfuncta pari | Tunc ipse manceps carceris et vinculorum lanitor ut fert vetusta conscia repente Christum credidit | Sevire inermes credires fractis draconem dentibus evasit exultans ait rebellis et palmam tulit | Sed restat illut ultimus inferre paena mortuo feris cadaver tradere canibus carpentum dare | Sed conplicatum sparteus claudat cadaver culleus quem fune conexus lapis praepes in altum deprimat | Ad tu per undas emices rorante praepes palmulam donet relictum longior abscondat aspectus solum | Haec jussa quidem militum Eumorfio nominum fuit violentus tudax barbarus furore fervens arripit | Finalis tertium conserit suto quod implet corpore [...] freti inter procellas excutit | Qui creatrix omnium quae turgidam quondam mare gradiente Christo straverunt | Et tergo calcans aequoris siccis mea rex passibus plantas nec undis tingeret vasti viator gurgitis | Haec ipsa virtus jusserat rubrum salum deis cere patente fundo tridum secura plebs inter gerit | Necnon et ipsa nunc lubex servire Christo corpori pontum quietis lapsidus ad curat pronaunt litora | Saxum molaris ponderis ut spuma candens in natat tanticus custos pignoris fascilla ferens fluctibus | Certant et ipsi concito pontum Fascio scindere longe sed artus praevolant telluris ad mole sinum | Primus relatus doni quos humus quieta suscepit quaem pulsam summis nisibus charina portum tangeret | Felix ameni litoris recessus ille qui sacra fovens arenis viscera vicem sepulchri praebuit | Ut que laborum particeps comune discrimen tulit fit et choeres gloriae cunctis in aeternum sanctis | Amen | a06495 | H |