Surrexit sicut dixit dominus alleluia euntes dicite discipulis quia Jesus surrexit a mortuis et ecce praecedet vos in Galilea alleluia alleluia alleluia alleluia
Pascha nostrum rex resurrexit et ad patrem suum ascendit immolatus agnus in cruce levatus per astra sibi supera omnia ingenita subtra[h]at Jesus crucifixus de sepulchro surrexit a mortuis Christus venit in mundum et redimeret genus humanum jam regnat per omnia
Alleluia | Agnus redemit oves Christus innocens patri reconciliavit peccatores | Mors et vita duello conflixere mirando dux vitae mortuus regnat vivus | Dic nobis Maria quid vidisti in via | Sepulcrum Christi viventis et gloriam vidi resurgentis | Angelicos testes sudarium et vestes | Surrexit Christus spes mea praecedet suos in Galilaeam | Credendum est magis soli Mariae veraci quam Judaeorum turbae fallaci | Scimus Christum surrexisse a mortuis vere tu nobis victor rex miserere