Alleluia Confitebor tibi domine in toto corde meo in consilio justorum et congregatione | Magna opera domini exquisita in omnes voluntates ejus | Confessio et magnificentia opus ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi | Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus | Escam dedit timentibus se memor erit in saeculum testamenti sui | Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo | Ut det illis hereditatem gentium opera manuum ejus veritas et judicium | Fidelia omnia mandata ejus confirmata in saeculum saeculi facta in veritate et aequitate | Redemptionem misit populo suo mandavit in aeternum testamentum suum sanctum et terribile nomen ejus | Initium sapientiae timor domini intellectus bonus omnibus facientibus eum laudatio ejus manet in saeculum saeculi
Alleluia Laudate nomen dominum laudate servi dominum | Qui statis in domo domini in atriis domus dei nostri | Laudate dominum quia bonus dominus psallite nomini ejus quoniam suave | Quoniam Jacob elegit sibi dominus Israel in possessionem sibi | Quia ego cognovi quod magnus est dominus et deus noster prae omnibus diis | Omnia quaecumque voluit dominus fecit in caelo in terra in mari et in omnibus abyssis | Educens nubes ab extremo terrae fulgura in pluviam fecit qui producit ventos de thesauris suis | Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus | Et misit signa et prodigia in medio tui Aegypte in Pharaonem et in omnes servos ejus | Qui percussit gentes multas et occidit reges fortes | Sehon regem Amorrhaeorum et Og regem Basan et omnia regna Chanaan | Et dedit terram eorum hereditatem hereditatem Israel populo suo | Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in generationem et generationem | Quia judicabit dominus populum suum et in servis suis deprecabitur | Simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum | Os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt | Aures habent et non audient neque enim est spiritus in ore ipsorum | Similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis | Domus Israel benedicite domino domus Aaron benedicite domino | Domus Levi benedicite domino qui timetis dominum benedicite domino | Benedictus dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem
Pepercit dominus populo suo et dixit confide terram gaude et laetare quia germinaverunt campi heremi et omni lignum afferet fructum suum ficus et vinea dabunt fortitudinem suam vos autem filii Sion exsultate et laetamini in domino deo vestro quia dedit vobis pluviam matutinam et serotinam in saturitate alleluia