Full text:
Laetabundus exsultet fidelis cum sit dominus chorus | Alleluia | Regem regum intactae profudit thorus | Res miranda | Angelus consilii natus est de virgine | Sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans | Semper clara | Sicut sidus radium profert mater filium | Pari forma | Neque sidus radio neque mater filio | Fit corrupta | Cedrus alta Libani confirmatus hyssopo | Valde nostra | Verbum mens altissimi corporali passum est | Carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit numquam tamen desinit | Esse caepra | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus | Haec praedicta | Infelix propera | Crede vel vetera | Cur damnaberis | Gens misera | Quem docet littera | Regem considera | Ipsum genuit | Puerpera | Cui ad plaudat valde summa | Tribus et omnis lingua | Semper et ultra | Amen
Genre:
Usual feast:
Similar chant ID:
508017
Fulltext source:
E-VI Mss. 113-114 f. 26r
- Log in to post comments