Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania | Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum ejus | Dirumpamus vincula eorum et projiciamus a nobis jugum ipsorum | Qui habitat in caelis irridebit eos et dominus subsannabit eos | Tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos | Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus praedicans praeceptum ejus | Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te | Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae | Reges eos in virga ferrea et tamquam vas figuli confringes eos | Et nunc reges intellegite erudimini qui judicatis terram | Servite domino in timore et exsultate ei cum tremore | Apprehendite disciplinam nequando irascatur dominus et pereatis de via justa | Cum exarserit in brevi ira ejus beati omnes qui confidunt in eo
In finem pro ea quae hereditatem consequitur psalmus David | Verba mea auribus percipe domine intellege clamorem meum | Intende voci orationis meae rex meus et deus meus | Quoniam ad te orabo domine mane exaudies vocem meam | Mane astabo tibi et videbo quoniam non deus volens iniquitatem tu es | Neque habitabit juxta te malignus neque permanebunt injusti ante oculos tuos | Odisti omnes qui operantur iniquitatem perdes omnes qui loquuntur mendacium virum sanguinum et dolosum abominabitur dominus | Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo | Domine deduc me in justitia tua propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam | Quoniam non est in ore eorum veritas cor eorum vanum est | Sepulcrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant judica illos deus decidant a cogitationibus suis secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos quoniam irritaverunt te domine | Et laetentur omnes qui sperant in te in aeternum exsultabunt et habitabis in eis et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum | Quoniam tu benedices justo domine ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos