Omnes viri atque mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent operaque jusserat dominus per manum Moysi cunctis filiis Israel voluntariae alleluia
Locutus est dominus ad principem dicens audivi orationem tuam et precem tuam qua deprecatus es in conspectu meo et feci tibi secundum petitionem tuam et sanctificavi domum hanc quam aedificasti ponam...
Quem quaeritis in praesepe pastores | Salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum | Adest hic parvulus cum Maria matre sua de quo dudum vaticinando Ysayas...
Audite verbum domini gentes et annuntiate illud in finibus terrae et in insulis quae procul sunt dicite ecce salvator noster adveniet et jam nolite timere
Beatus Januarius orabat dicens domine Jesu Christe qui me ex utero matris usque hanc horam custodire dignatus es adhibe solitam pietatis tuae custodiam et libera me de ferventis fornacis incendio