|
Corde psallamus supplici trino deo et simplici qui dilectam suam donat Elisabeth et coronat in caelis hodie corona gloriae |
I |
Elisabeth Hung. |
|
|
Regi deo jubilantes laudum per insignia exsultemus venerantes Elisabeth sollemnia |
I |
Elisabeth Hung. |
|
|
A calore caritatis calefacti pauperes juxta prunas nuditatis laetantur immemores |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Ab adolescentia virgo victrix hodie cavens dolum subdoli offert se Christo die Joannis apostoli amoris gratia |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Ab intus regis filiae omnis decor gloriae nihil foris appetit laudis et honoris |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Admirandae saeculis fiunt ab aviculis funeris exequiae cujus sunt reliquiae in jucunda requiae |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Apta tandem viri votis sicut crevit viribus ita piis sic devotis excrevit virtutibus |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Benedicta vidua cujus laus assidua laudi confert hominum benedicit dominum |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Cordis oris operis tripudio cum adjuncta superis in gaudio lauda plebs fidelis dominum de caelis |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Cornu salutis hodie in turribus ecclesiae dominus erexit quo de manu Philistaei castra protexit fidei ac in viam gratiae plurimos direxit |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Cornu salutis hodie in turribus ecclesiae dominus erexit quo de manu Philistaei castra protexit fidei hac in viam gratiae pacis et justitiae plurimos direxit |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Defuncto landgravio pro caelesti bravio vidua dejecta per timoris spiritum vilem sumit habitum pauper et abjecta |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Deo cum laetitia serviens puella sub magistri manibus sustinet flagella |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Deo decantent omnia qui vitam reddit mortuis Elisabeth suffragiis effugat daemonia |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Deus palam omnibus revelans justitiam salutarem gentibus per hanc infudit gratiam |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Omnium refugio fortiter adhaeret dum viri solatio vidua careret |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Domini refugio fortiter adhaeret dum viri solatio vidua careret |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Dominus Elisabeth induit decore cujus jam parata est sedes in honore |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Domo rebus dum ablatis mendicat hospitium in camino paupertatis benedicit dominum |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Elisabeth impletum est tempus triumphandi quam post elisos impetus spiritus nefandi angelorum suscipiunt coetus venerandi |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Elisabeth insignis genere in croceis nutrita tenere plus gratia quam ortu celebris ut Lucifer micat in tenebris |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Ex ore lactentium laudem deo perficit infantes egentium dum quasi nutrix reficit |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Exsultet vox ecclesiae nam caput superbiae Elisabeth contrivit quae non exaudivit vocem exactoris cujus intercessio revertentes societ angelorum choris |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Filiae Jerusalem consolamini vestram imitamini matrem spiritalem ad hanc elevamini pietate domini qui columbae similes et serpenti respicit et superbos despicit et exaltat humiles |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Foris mirabiliter caecis mutis claudis intus sensibiliter cum clamore laudis subvenit assidue sancte virtus vidue |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Gaude caelum terra plaude dies adest digna laude plena dies gloria qua Elisabeth antiquum castitatis inimicum elisit victoria pia mater et matrona tuis sacris precibus interventrix et patrona sis pro nobis omnibus |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Gaudeat Ungaria jubilet Thuringia quae dederunt hodie pacis et laeticiae pignus in ecclesia |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Habens caelo fundamentum aurum super et argentum prudenter aedificat dum pauperes laetificat |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Haec ad deum sitiens et currens in siti carnis desideriis didicit reniti |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Hospitale constituit in marpurgo oppido in quo lassis oppido quietis exstruxit remedia caritate media |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
In tantis virtutibus famulae fidelis laudet omnis spiritus dominum de caelis |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Inquinari manus sorde reputans delicias infirmorum mundo corde tractat immunditias |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Jam adulata nuptui virgo tradita est divino cultui magis dedita quam sacra nutui viri subdita |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Jam nova progenies jam decus regium cujus pulchra facies genus egregium terris moritur caelis oritur |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Justae lux orta gratiae late spargens radium rectis corde studium ingerit laetitiae |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Laetare Germania claro felix germine nascentis Elisabeth ex regali semine |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Mira nostri temporis clara sacri corporis a partibus dispersis sanitates comparant et salutem reparant aegris universis |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
O beata sponsa Christi Elisabeth quae meruisti apud regem angelorum suscitatrix mortuorum fieri quam plurium felix tui depressio superbis fit repressio et robur humilium tu pro nobis mater pia roga regem omnium ut post hoc exsilium nobis det vera gaudia |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
O castitatis lilium tu dei (...) |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
O dilectrix justitiae pelle (...) |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Odor aromaticus refocillans spiritus exit a migrante circa corpus sedulus flet devotus populus Christo visitante Christi redemptus sanguine et insignitus nomine post ingemit et ante |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Omnis terra domino jubilet et serviat cum hac sancta dei cujus sine termino dulce melos obviat et adhaeret ei |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Pia gestans viscera pie cruciatur leprosorum ulcera pie osculatur |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Quanto sese deprimebat humilis nobilitas tanto magis elucebat nobilis humilitas |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Quasi stella matutina quam (...) |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Quem nexu conjugii data viro socia suave jugum domini tulit ab infantia |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Quidquid ei petitur in Joannis nomine petens felix omne consequitur nec repulsam patitur |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Sic fulgebat in aspectu exsulta decentius paupertatem in affectu colebat attentius |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Sicut virgo virginum ad altare dominum offerendum indicat sic suorum puerorum singulos purificat quorum in muneribus corde voce moribus dominum magnificat |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Sui lusus opera signa puericiae pia misericordiae praetendunt opera in puerpera tamquam gratiae primiciae |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Super vitas melior est misericordia quam laudant labia militantium et laus dulcior triumphantium |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Tua testimonia Christe credibilia nuptis sunt et viduis quas decore induis et virtutum gloria |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Ut ipsius et domini augmentetur tribus servit deo et homini cum ancillis tribus |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Vergentis ad vesperam mundi vitam prosperam Elizabeth despiciens nec retro respiciens ad ea se extendit quae jam apprehendit |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Elisabeth vox -- caput sup- (...) |
A |
Elisabeth Hung. |
|
|
Ab insanis exeunt a caducis prodeunt haec virtutes duae quod mundati sordium corporum et cordium sunt ab omni luae |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Sentiunt hydropici sciunt paralytici clamant et phrenetici vim virtutis suae |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Aman in patibulo cum Esther appendit holofernis dexteram in caput extendit et suum periculo populum defendit |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Manum mittens ad fortia sic vincit innocentia |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Ante dies exitus ejus collo caelitus avis modulatur a qua voce modula dulce cum avicula melos decantatur |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Jam vicino transitu prophetali spiritu Elisabeth donatur |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Aspernata saeculum generosi sanguinis parvipendet titulum apprehendens enim fusum manuum consilio victus quaerit usum |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
In gazophylacium vidua cum vidua totum mittens pretium |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Benedictus sit dominus deus omnis gratiae qui coronavit ad portas paradisi hodie pauperculam sed exortam regum ex progenie |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Mulieres opulentae audite et facite secundum hanc ex divite factam voluntariae |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Caeco nato cui nec sedes erant oculorum instrumenta lucis dedit et naturae decus redit per momenta temporum |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Novum haec spectaculum idem isti vetus Christi renovat miraculum |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Caeli fulgens solio solis amicta pallio inter astra gloriae novum sidus gratiae Elisabeth perfidiae tenebras retundit et lucem laeticiae mestis lapsis veniae gaudium refundit |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Hujus ortu sideris reddit aegris sanitas et lesi calamitas aeris recedit |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Cibo contenta modico more vivit angelico sic corpus cibo recreat ut Eva viro pereat |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Despecti legem corporis subiciens spiritui vivit in pace pectoris lege consensus mutui |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Cui nec apex neque iota mandatorum deperit ut amica pulchra tota mortis horam comperit cui mox Christus aperit |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Ecce inquit instat hora in qua vigor deperit meliorem sine mora migrans vitam reperit |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
De paupertatis palea dum quasi granum germinat Elisabeth insignis haereses ab area fidei disterminat meritis et signis |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Aures surdis reserat claudis gressum reparat et caecis incessum |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Dum apertum caelum videt consolantem ad quem ridet Jesum coepit affari tu vis inquit esse mecum sic et ego semper tecum nec volo separari |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Se promittit Christus ei cum coeperunt mira dei secreta revelari |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Egens egenis largiens sibi nil retinuit caeleste regnum ambiens haec praesens omne respuit |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Fide grandis spe secura manum mittit ad futura |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Famulis se famulam fecit haec beata coquinae squaloribus gaudens deturpata et cor gerens indefessum debiles debilior portat ad secessum |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Sic sedula paupercula lavit istos illis stravit |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Gratulare de virga Thurea qui in te germinat felix Thuringia in qua virtus vigens aetherea morbos eliminat fugat daemonia |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Haec est Elisabeth excelsi meriti ovis egregia pastoris inclyti |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Ista regis filia haec contemptibilia mundi non elegit sed se ipsa fortior seseque sublimior se sibi subegit |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Spiritum jejunio carnem sub cilicio jugiter castigans |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Lac fluentis mel manantis vitae fructus terrae dantis tendit ad promissum dum ab alto gloriae particeps miseriae penetrat abyssum |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Sic laborem dominus in praecepto fingit sic in ipsa geminus amor coccum tingit sic retorquet byssum |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Livore foedum sanguinis procurat paralyticum tam nocte quam in luminis cursu respirans modicum nam hunc in lecto proprio locaverat pro filio |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Per hunc afflicta puerum martyr censeri potuit cujus nec sordes viscerum nec sanguinem exhorruit |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Nata regis nupta ducis forma formae Christi crucis regum sprevit schemata dum in suo corpore in praesenti tempore Jesu portat stigmats per quam septem pneumata mundi replent climata |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Regnum obliviscitur dum aeternum sequitur regem regis filia manens inter vilia languidorum schemata |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
O lampas ecclesiae rivos fundens olei medicina gratiae nutrimentum fidei tutelam presta pavidis calorem minus fervidis languidis medelam |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Tu dei saturitas oliva fructifera cujus lucet puritas et resplendent opera |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
O mirandam mulieris hujus fortitudinem qua in se vitae veteris sic occidit hominem et potestates aeris vertit in formidinem |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Haec pugnatura stadio mente virum induit femur cingens gladio |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Hoc pugnatura stadio mente virum induit femur cingens gladio |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Quibus virtus aberat virtute liberat a jugo carcerali post tumores pelagi redduntur naufragi saluti temporali |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Matrum graves salvat partus et informes reddit artus decori naturali |
V |
Elisabeth Hung. |
|
|
Recordare mater et patrona ut loquaris pro filiis bona quae praesentaris hodie praesentiae filii Mariae |
R |
Elisabeth Hung. |
|
|
Eloquium tuum dulce commendet nos gratiae |
V |
Elisabeth Hung. |
|